1in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi
et forti
super Leviathan serpentem vectem
et super Leviathan serpentem tortuosum
et occidet cetum qui in mari est
2in die illa vinea meri cantabit ei
3ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei
ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam
4indignatio non est mihi
quis dabit me spinam et veprem in proelio
gradiar super eam succendam eam pariter
5an potius tenebit fortitudinem meam
faciet pacem mihi pacem faciet mihi
6qui egrediuntur impetu ad Iacob
florebit et germinabit Israhel
et implebunt faciem orbis semine
7numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum
aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est
8in mensura contra mensuram
cum abiecta fuerit iudicabis eam
meditata est in spiritu suo duro per diem aestus
9idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob
et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius
cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos
non stabunt luci et delubra
10civitas enim munita desolata erit
speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum
ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius
11in siccitate messis illius conterentur
mulieres venientes et docentes eam
non est enim populus sapiens
propterea non miserebitur eius qui fecit eum
et qui formavit eum non parcet ei
12et erit in die illa
percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Aegypti
et vos congregabimini unus et unus filii Israhel
13et erit in die illa clangetur in tuba magna
et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum
et qui eiecti erant in terra Aegypti
et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem