1vae coronae superbiae ebriis Ephraim
et flori decidenti gloriae exultationis eius
qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino
2ecce validus et fortis Domini
sicut impetus grandinis turbo confringens
sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super
terram spatiosam
3pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim
4et erit flos decidens gloriae exultationis eius
qui est super verticem vallis pinguium
quasi temporaneum ante maturitatem autumni
quod cum aspexerit videns statim ut manu tenuerit devorabit illud
5in die illa erit Dominus exercituum corona
gloriae
et sertum exultationis residuo populi sui
6et spiritus iudicii sedenti super iudicium
et fortitudo revertentibus de bello ad portam
7verum hii quoque prae vino nescierunt
et prae ebrietate erraverunt
sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate absorti sunt a vino
erraverunt in ebrietate nescierunt videntem ignoraverunt iudicium
8omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque
ita ut non esset ultra locus
9quem docebit scientiam et quem intellegere faciet auditum
ablactatos a lacte apulsos ab uberibus
10quia manda remanda manda remanda
expecta reexpecta expecta reexpecta modicum ibi modicum ibi
11in loquella enim labii et lingua altera loquetur ad
populum istum
12cui dixit haec requies reficite lassum
et hoc est meum refrigerium et noluerunt audire
13et erit eis verbum Domini manda remanda manda remanda
expecta reexpecta expecta reexpecta
modicum ibi modicum ibi
ut vadant et cadant retrorsum
et conterantur et inlaqueentur et capiantur
14propter hoc audite verbum Domini viri inlusores
qui dominamini super populum meum qui est in Hierusalem
15dixistis enim percussimus foedus cum morte
et cum inferno fecimus pactum
flagellum inundans cum transierit non veniet super nos
quia posuimus mendacium spem nostram
et mendacio protecti sumus
16idcirco haec dicit Dominus Deus
ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem
lapidem probatum angularem pretiosum in fundamento fundatum
qui crediderit non festinet
17et ponam iudicium in pondere
et iustitiam in mensura
et subvertet grando spem mendacii
et protectionem aquae inundabunt
18et delebitur foedus vestrum cum morte
et pactum vestrum cum inferno non stabit
flagellum inundans cum transierit eritis ei in conculcationem
19quandocumque pertransierit tollet vos
quoniam mane diluculo pertransibit in die et in nocte
et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui
20coangustatum est enim stratum ita ut alter decidat
et pallium breve utrumque operire non potest
21sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus
sicut in valle quae est in Gabao
irascetur
ut faciat opus suum alienum opus eius
ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo
22et nunc nolite inludere ne forte constringantur vincula vestra
consummationem enim et adbreviationem audivi a Domino Deo exercituum
super universam terram
23auribus percipite et audite vocem meam
adtendite et audite eloquium meum
24numquid tota die arabit arans ut serat
proscindet et sariet humum suam
25nonne cum adaequaverit faciem eius
seret gith et cyminum sparget
et ponet triticum per ordinem
et hordeum et milium et viciam in finibus suis
26et erudiet eum illud in iudicio
Deus suus docebit eum illud
27non enim in serris triturabitur gith
nec rota plaustri super cyminum circumiet
sed in virga excutietur gith et cyminum in baculo
28panis autem comminuetur
verum non in perpetuum triturans triturabit illum
neque vexabit eum rota plaustri
nec in ungulis suis comminuet eum
29et hoc a Domino Deo exercituum exivit
ut mirabile faceret consilium et magnificaret iustitiam