1in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda
urbs fortitudinis nostrae salvator
ponetur in ea murus et antemurale
2aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens veritatem
3vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te speravimus
4sperastis in Domino in saeculis aeternis
in Domino Deo forti in perpetuum
5quia incurvabit habitantes in excelso civitatem sublimem
humiliabit humiliabit eam usque ad terram
detrahet eam usque ad pulverem
6conculcabit eam pes pedes pauperis gressus
egenorum
7semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum
8et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te
nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae
9anima mea desideravit te in nocte
sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo
ad te
cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent habitatores orbis
10misereamur impio et non discet iustitiam
in terra sanctorum inique gessit
et non videbit gloriam Domini
11Domine exaltetur manus tua et non videant
videant et confundantur zelantes populi
et ignis hostes tuos devoret
12Domine dabis pacem nobis
omnia enim opera nostra operatus es nobis
13Domine Deus noster possederunt nos domini absque te
tantum in te recordemur nominis tui
14morientes non vivant gigantes non resurgant
propterea visitasti et contrivisti eos
et perdidisti omnem memoriam eorum
15indulsisti genti Domine indulsisti genti
numquid glorificatus es elongasti omnes terminos terrae
16Domine in angustia requisierunt te
in tribulatione murmuris doctrina tua eis
17sicut quae concipit cum adpropinquaverit ad partum
dolens clamat in doloribus suis
sic facti sumus a facie tua Domine
18concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum
salutes non fecimus in terra
ideo non ceciderunt habitatores terrae
19vivent mortui tui interfecti mei resurgent
expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere
quia ros lucis ros tuus
et terram gigantum detrahes in ruinam
20vade populus meus intra in cubicula tua claude ostia tua super te
abscondere modicum ad momentum donec pertranseat indignatio
21ecce enim Dominus egreditur de loco suo
ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum
et revelabit terra sanguinem suum
et non operiet ultra interfectos suos