1cum sanare vellem Israhel
revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae
quia operati sunt mendacium
et fur ingressus est spolians latrunculus foris
2et ne forte dicant in cordibus suis
omnem malitiam eorum me recordatum
nunc circumdederunt eos adinventiones suae
coram facie mea factae sunt
3in malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes
4omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente
quievit paululum civitas a commixtione fermenti
donec fermentaretur totum
5dies regis nostri
coeperunt principes furere a vino
extendit manum suam cum inlusoribus
6quia adplicuerunt quasi clibanum cor suum
cum insidiaretur eis
tota nocte dormivit coquens eos
mane ipse succensus quasi ignis flammae
7omnes calefacti sunt quasi clibanus et devoraverunt iudices suos
omnes reges eorum ceciderunt
non est qui clamet in eis ad me
8Ephraim in populis ipse commiscebatur
Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur
9comederunt alieni robur eius et ipse nescivit
sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit
10et humiliabitur superbia Israhel in facie eius
nec reversi sunt ad Dominum Deum suum
et non quaesierunt eum in omnibus his
11et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor
Aegyptum invocabant ad Assyrios abierunt
12et cum profecti fuerint expandam super eos rete meum
quasi volucrem caeli detraham eos
caedam eos secundum auditionem coetus eorum
13vae eis quoniam recesserunt a me
vastabuntur quia praevaricati sunt in me
et ego redemi eos et ipsi locuti sunt contra me mendacia
14et non clamaverunt ad me in corde suo
sed ululabant in cubilibus suis
super triticum et vinum ruminabant recesserunt a me
15et ego erudivi et confortavi brachia eorum
et in me cogitaverunt malitiam
16reversi sunt ut essent absque iugo
facti sunt quasi arcus dolosus
cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae
ista subsannatio eorum in terra Aegypti