1in gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini
pro eo quod transgressi sunt foedus meum
et legem meam praevaricati sunt
2me invocabunt Deus meus cognovimus te Israhel
3proiecit Israhel bonum inimicus persequetur eum
4ipsi regnaverunt et non ex me
principes extiterunt et non cognovi
argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent
5proiectus est vitulus tuus Samaria
iratus est furor meus in eis
usquequo non poterunt emundari
6quia ex Israhel et ipse est
artifex fecit illum et non est Deus
quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae
7quia ventum seminabunt et turbinem metent
culmus stans non est in eis germen non faciet farinam
quod si et fecerit alieni comedent eam
8devoratus est Israhel
nunc factus est in nationibus quasi vas inmundum
9quia ipsi ascenderunt ad Assur
onager solitarius sibi Ephraim
munera dederunt amatoribus
10sed et cum mercede conduxerint nationes nunc congregabo eos
et quiescent paulisper ab onere regis et principum
11quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum
factae sunt ei arae in delictum
12scribam ei multiplices leges meas
quae velut alienae conputatae sunt
13hostias adfer adfer
immolabunt carnes et comedent
Dominus non suscipiet eas
nunc recordabitur iniquitatis eorum
et visitabit peccata eorum
ipsi in Aegyptum convertentur
14et oblitus est Israhel factoris sui et aedificavit delubra
et Iudas multiplicavit urbes munitas
et mittam ignem in civitates eius et devorabit aedes
illius