OSEE PROPHETA 6
1in tribulatione sua mane consurgunt ad me
venite et revertamur ad Dominum
2quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos
3vivificabit nos post duos dies
in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius
sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum
quasi diluculum praeparatus est egressus eius
et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae
4quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda
misericordia vestra quasi nubes matutina
et quasi ros mane pertransiens
5propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei
et iudicia tua quasi lux egredientur
6quia misericordiam volui et non sacrificium
et scientiam Dei plus quam holocausta
7ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum
ibi praevaricati sunt in me
8Galaad civitas operantium idolum
subplantata sanguine
9et quasi fauces virorum latronum
particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem
quia scelus operati sunt
10in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim
contaminatus est Israhel
11sed et Iuda pone messem tibi
cum convertero captivitatem populi mei
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart