1audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel
et domus regis auscultate
quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi
et rete expansum super Thabor
2et victimas declinastis in profundum
et ego eruditor omnium eorum
3ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me
quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
4non dabunt cogitationes suas
ut revertantur ad Dominum suum
quia spiritus fornicationis in medio eorum
et Dominum non cognoverunt
5et respondebit arrogantia Israhel in facie eius
et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua
ruet etiam Iudas cum eis
6in gregibus suis et in armentis suis
vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis
7in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt
nunc devorabit eos mensis cum partibus
suis
8clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven
post tergum tuum Beniamin
9Ephraim in desolatione erit in die correptionis
in tribubus Israhel ostendi fidem
10facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum
super eos effundam quasi aquam iram meam
11calumniam patiens Ephraim fractus iudicio
quoniam coepit abire post sordem
12et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda
13et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum
et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem
et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum
14quoniam ego quasi leaena Ephraim
et quasi catulus leonis domui Iuda
ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat
15vadens revertar ad locum meum
donec deficiatis et quaeratis faciem meam