1audite verbum Domini filii Israhel
quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae
non est enim veritas et non est misericordia
et non est scientia Dei in terra
2maledictum et mendacium et homicidium
et furtum et adulterium inundaverunt
et sanguis sanguinem tetigit
3propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea
in bestia agri et in volucre caeli
sed et pisces maris congregabuntur
4verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir
populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti
5et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum
nocte tacere feci matrem tuam
6conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam
quia tu scientiam reppulisti
repellam te ne sacerdotio fungaris mihi
et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego
7secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi
gloriam eorum in ignominiam commutabo
8peccata populi mei comedent
et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum
9et erit sicut populus sic sacerdos
et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei
10et comedent et non saturabuntur
fornicati sunt et non cessaverunt
quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo
11fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor
12populus meus in ligno suo interrogavit
et baculus eius adnuntiavit ei
spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo
13super capita montium sacrificabant
et super colles accendebant thymiama
subtus quercum et populum et terebinthum
quia bona erat umbra eius
ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt
14non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae
et super sponsas vestras cum adulteraverint
quoniam ipsi cum meretricibus versabantur
et cum effeminatis sacrificabant
et populus non intellegens vapulabit
15si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda
et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven
neque iuraveritis vivit Dominus
16quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel
nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine
17particeps idolorum Ephraim dimitte eum
18separatum est convivium eorum
fornicatione fornicati sunt
dilexerunt adferre ignominiam protectores eius
19ligavit spiritus eam in alis suis
et confundentur a sacrificiis suis