1loquente Ephraim horror invasit Israhel
et deliquit in Baal et mortuus est
2et nunc addiderunt ad peccandum
feceruntque sibi conflatile de argento suo
quasi similitudinem idolorum
factura artificum totum est
his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes
3idcirco erunt quasi nubes matutina
et sicut ros matutinus praeteriens
sicut pulvis turbine raptus ex area
et sicut fumus de fumario
4ego autem Dominus Deus tuus ex terra Aegypti
et Deum absque me nescies et salvator non est praeter me
5ego cognovi te in deserto in terra solitudinis
6iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati
elevaverunt cor suum et obliti sunt
mei
7et ero eis quasi leaena sicut pardus in via Assyriorum
8occurram eis quasi ursa raptis catulis
et disrumpam interiora iecoris eorum
et consumam eos ibi quasi leo bestia agri scindet eos
9perditio tua Israhel tantummodo in me auxilium tuum
10ubi est rex tuus maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis
et iudices tui de quibus dixisti da mihi regem et principes
11dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea
12conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius
13dolores parturientis venient ei
ipse filius non sapiens nunc enim non stabit in contritione filiorum
14de manu mortis liberabo eos de morte redimam eos
ero mors tua o mors ero morsus tuus inferne
consolatio abscondita est ab oculis meis
15quia ipse inter fratres dividet
adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem
et siccabit venas eius et desolabit fontem eius
et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis