1Ephraim pascit ventum et sequitur aestum
tota die mendacium et vastitatem multiplicat
et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat
2iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob
iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei
3in utero subplantavit fratrem suum
et in fortitudine sua directus est cum angelo
4et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum
in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum
5et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius
6et tu ad Deum tuum converteris
misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper
7Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit
8et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi
omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi
9et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti
adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis
10et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi
et in manu prophetarum adsimilatus sum
11si Galaad idolum
tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes
nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri
12fugit Iacob in regionem Syriae
et servivit Israhel in uxore
et in uxore servavit
13in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto
et in propheta servatus est
14ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis
et sanguis eius super eum veniet
et obprobrium eius restituet ei Dominus suus