1sicuti mane transit pertransiit rex Israhel
quia puer Israhel et dilexi eum
et ex Aegypto vocavi filium meum
2vocaverunt eos sic abierunt a facie eorum
Baalim immolabant et simulacris sacrificabant
3et ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis
et nescierunt quod curarem eos
4in funiculis Adam traham eos in vinculis caritatis
et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum
et declinavi ad eum ut vesceretur
5non revertetur in terram Aegypti
et Assur ipse rex eius quoniam noluerunt converti
6coepit gladius in civitatibus eius
et consumet electos eius et comedet capita eorum
7et populus meus pendebit ad reditum meum
iugum autem inponetur ei simul quod non auferetur
8quomodo dabo te Ephraim protegam te
Israhel
quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim
conversum est in me cor meum pariter
conturbata est paenitudo mea
9non faciam furorem irae meae
non convertar ut disperdam Ephraim
quoniam Deus ego et non homo
in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem
10post Dominum ambulabunt quasi leo rugiet
quia ipse rugiet et formidabunt filii maris
11et avolabunt quasi avis ex Aegypto
et quasi columba de terra Assyriorum
et conlocabo eos in domibus suis dicit Dominus
12circumdedit me in negatione Ephraim
et in dolo domus Israhel
Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis