1Verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri
in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel
2principium loquendi Dominum in Osee
et dixit Dominus ad Osee
vade sume tibi uxorem fornicationum et
filios fornicationum
quia fornicans fornicabitur terra a Domino
3et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim
et concepit et peperit filium
4et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel
quoniam adhuc modicum
et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu
et quiescere faciam regnum domus Israhel
5et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel
6et concepit adhuc et peperit filiam
et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia
quia non addam ultra misereri domui Israhel
sed oblivione obliviscar eorum
7et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo
et non salvabo eos in arcu et gladio
et in bello et in equis et in equitibus
8et ablactavit eam quae erat absque misericordia
et concepit et peperit filium
9et dixit voca nomen eius Non populus meus
quia vos non populus meus et ego non ero vester
10et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris
quae sine mensura est et non numerabitur
et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos
dicetur eis filii Dei viventis
11et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel pariter
et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra
quia magnus dies Hiezrahel