1÷ erat autem Danihel conviva regis
÷ et honoratus super omnes amicos eius
2÷ erat quoque idolum nomine Bel apud Babylonios
÷ et inpendebantur in eo per dies singulos
÷ similae artabae duodecim et oves quadraginta
÷ vinique amphorae sex
3÷ rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum
÷ porro Danihel adorabat Deum suum
÷ dixitque ei rex quare non adoras Bel
4÷ qui respondens ait ei
÷ quia non colo idola manufacta sed viventem Deum
÷ qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis
5÷ et dixit ad eum rex
÷ non tibi videtur esse Bel vivens deus
÷ an non vides quanta comedat et bibat cotidie
6÷ et ait Danihel adridens ne erres rex
÷ iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus
÷ neque comedit aliquando
7÷ et iratus rex vocavit sacerdotes eius et ait eis
÷ nisi dixeritis mihi quis est qui comedat inpensas has
moriemini
8÷ si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec
÷ morietur Danihel quia blasphemavit in Bel
÷ et dixit Danihel regi fiat iuxta verbum tuum
9÷ erant autem sacerdotes Bel septuaginta
÷ exceptis uxoribus et parvulis et filiis
÷ et venit rex cum Danihele in templum Belis
10÷ et dixerunt sacerdotes Belis ecce nos egredimur foras
÷ et tu rex pone escas et vinum misce
÷ et claude ostium et signa anulo tuo
11÷ et cum ingressus fueris mane
÷ nisi inveneris omnia comesta a Bel moriemur
÷ vel Danihel qui mentitus est adversum nos
12÷ contemnebant autem
÷ quia fecerant sub mensa absconditum introitum
÷ et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea
13÷ factum est igitur postquam egressi sunt illi
÷ et rex posuit cibos ante Bel
÷ praecepit Danihel pueris suis et adtulerunt cinerem
÷ et cribravit per totum templum coram rege
÷ et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt
14÷ sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam
÷ et uxores et filii eorum
÷ et comederunt omnia et biberunt
15÷ surrexit autem rex primo diluculo et Danihel cum eo
16÷ et ait rex salvane sunt signa Danihel
÷ qui respondit salva rex
17÷ statimque cum aperuissent ostium
÷ intuitus rex mensam exclamavit voce magna
÷ magnus es Bel et non est apud te dolus quisquam
18÷ et risit Danihel et tenuit regem ne ingrederetur intro
÷ et dixit ecce pavimentum
÷ animadverte cuius vestigia sunt haec
19÷ et dixit rex video vestigia virorum et mulierum et infantium
÷ et iratus rex
20÷ tunc adprehendit sacerdotes et uxores et filios
eorum
÷ et ostenderunt ei abscondita ostiola per quae ingrediebantur
÷ et consumebant quae erant super mensam
21÷ occidit ergo illos rex et tradidit Bel in potestate
Daniheli
÷ qui subvertit eum et templum eius
22÷ et erat draco magnus in loco illo et colebant eum
Babylonii
23÷ et dixit rex Daniheli
÷ ecce nunc non potes dicere quia non sit iste deus
vivens
÷ adora ergo eum
24÷ dixitque Danihel Dominum Deum meum adoro
÷ quia ipse est Deus vivens
25÷ tu autem rex da mihi potestatem
÷ et interficiam draconem absque gladio et fuste
÷ et ait rex do tibi
26÷ tulit ergo Danihel picem et adipem et pilos
÷ et coxit pariter fecitque massas
÷ et dedit in os draconi et disruptus est draco
÷ et dixit ecce quae colebatis
27÷ quod cum audissent Babylonii indignati sunt vehementer
÷ et congregati adversum regem dixerunt
÷ Iudaeus factus est rex
÷ Bel destruxit draconem interfecit et sacerdotes occidit
28÷ et dixerunt cum venissent ad regem trade nobis Danihelum
÷ alioquin interficiemus te et domum tuam
29÷ vidit ergo rex quod inruerent in eum vehementer
÷ et necessitate conpulsus tradidit eis Danihelum
30÷ qui miserunt eum in lacum leonum et erat ibi diebus sex
31÷ porro in lacu erant septem leones
÷ et dabantur eis cotidie duo corpora et duae oves
÷ et tunc non data sunt eis ut devorarent Danihelum
32÷ erat autem Abacuc propheta in Iudaea
÷ et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo
÷ et ibat in campum ut ferret messoribus
33÷ dixitque angelus Domini ad Abacuc
÷ fer prandium quod habes in Babylonem Daniheli
÷ qui est in lacu leonum
34÷ et dixit Abacuc domine Babylonem non vidi et lacum nescio
35÷ et adprehendit eum angelus Domini in vertice eius
÷ et portavit eum capillo capitis sui
÷ posuitque eum in Babylone super lacum in impetu spiritus sui
36÷ et clamavit Abacuc dicens
÷ Danihel tolle prandium quod misit tibi Deus
37÷ et ait Danihel recordatus es enim mei Deus
÷ et non dereliquisti diligentes te
38÷ surgensque Danihel comedit
÷ porro angelus Dei restituit Abacuc confestim in loco
suo
39÷ venit ergo rex die septima ut lugeret Danihelum
÷ et venit ad lacum et introspexit
÷ et ecce Danihel sedens
40÷ et exclamavit rex voce magna dicens
÷ magnus es Domine Deus Danihelis
÷ et extraxit eum
41÷ porro illos qui perditionis eius causa fuerant
intromisit
÷ et devorati sunt in momento coram eo
EXPLICIT DANIHEL PROPHETA