1super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem
et contemplabor ut videam quid dicatur mihi
et quid respondeam ad arguentem me
2et respondit mihi Dominus et dixit
scribe visum et explana eum super tabulas
ut percurrat qui legerit eum
3quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur
si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit
4ecce qui incredulus est non erit recta anima eius in semet ipso
iustus autem in fide sua vivet
5et quomodo vinum potantem decipit
sic erit vir superbus et non decorabitur
qui dilatavit quasi infernus animam suam
et ipse quasi mors et non adimpletur
et congregabit ad se omnes gentes
et coacervabit ad se omnes populos
6numquid non omnes isti super eum parabolam sument
et loquellam enigmatum eius
et dicetur vae ei qui multiplicat non sua
usquequo et adgravat contra se densum lutum
7numquid non repente consurgent qui mordeant te
et suscitabuntur lacerantes te et eris in rapinam eis
8quia tu spoliasti gentes multas
spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis
propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae
civitatis et omnium habitantium in ea
9vae qui congregat avaritiam malam domui suae
ut sit in excelso nidus eius
et liberari se putat de manu mali
10cogitasti confusionem domui tuae
concidisti populos multos et peccavit anima tua
11quia lapis de pariete clamabit
et lignum quod inter iuncturas aedificiorum est respondebit
12vae qui aedificat civitatem in sanguinibus
et praeparat urbem in iniquitate
13numquid non haec a Domino sunt exercituum
laborabunt enim populi in multo igni et gentes in vacuum et deficient
14quia replebitur terra ut cognoscat gloriam Domini
quasi aquae operientes mare
15vae qui potum dat amico suo mittens fel suum et inebrians
ut aspiciat nuditatem eius
16repletus est ignominia pro gloria
bibe tu quoque et consopire
circumdabit te calix dexterae Domini
et vomitus ignominiae super gloriam tuam
17quia iniquitas Libani operiet te
et vastitas animalium deterrebit eos
de sanguinibus hominis et iniquitate terrae et civitatis
et omnium habitantium in ea
18quid prodest sculptile quia sculpsit illud fictor suus
conflatile et imaginem falsam
quia speravit in figmento fictor eius
ut faceret simulacra muta
19vae qui dicit ligno expergiscere surge lapidi tacenti
numquid ipse docere poterit
ecce iste coopertus est auro et argento
et omnis spiritus non est in visceribus eius
20Dominus autem in templo sancto suo
sileat a facie eius omnis terra