1Onus quod vidit Abacuc propheta
2usquequo Domine clamabo et non exaudies
vociferabor ad te vim patiens et non salvabis
3quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre
praeda et iniustitia contra me
et factum est iudicium et contradictio potentior
4propter hoc lacerata est lex
et non pervenit usque ad finem iudicium
quia impius praevalet adversus iustum
propterea egreditur iudicium perversum
5aspicite in gentibus et videte et admiramini et obstupescite
quia opus factum est in diebus vestris
quod nemo credet cum narrabitur
6quia ecce ego suscitabo Chaldeos gentem amaram et velocem
ambulantem super latitudinem terrae
ut possideat tabernacula non sua
7horribilis et terribilis est
ex semet ipsa iudicium et onus eius egredietur
8leviores pardis equi eius et velociores lupis vespertinis
et diffundentur equites eius
equites namque eius de longe venient
volabunt quasi aquila festinans ad comedendum
9omnes ad praedam venient facies eorum ventus urens
et congregabit quasi harenam captivitatem
10et ipse de regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt
ipse super omnem munitionem ridebit
et conportabit aggerem et capiet eam
11tunc mutabitur spiritus et pertransibit et
corruet
haec est fortitudo eius dei sui
12numquid non tu a principio Domine Deus meus Sancte meus
et non moriemur
Domine in iudicium posuisti eum
et fortem ut corriperes fundasti eum
13mundi sunt oculi tui ne videas malum
et respicere ad iniquitatem non poteris
quare non respicis super inique agentes
et taces devorante impio iustiorem se
14et facies homines quasi pisces maris
et quasi reptile non habens principem
15totum in hamo sublevavit
traxit illud in sagena sua et congregavit in rete suo
super hoc laetabitur et exultabit
16propterea immolabit sagenae suae et sacrificabit reti suo
quia in ipsis incrassata est pars eius et cibus eius electus
17propter hoc ergo expandit sagenam suam
et semper interficere gentes non parcet