1prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius Addo
prophetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et Hierusalem
in nomine Dei Israhel
2tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech
et coeperunt aedificare templum Dei in Hierusalem
et cum eis prophetae Dei adiuvantes eos
3in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux
trans Flumen
et Starbuzannai et consiliarii eorum
sicque dixerunt eis
quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis
et muros hos instauraretis
4ad quod respondimus eis
quae essent nomina hominum auctorum illius aedificationis
5oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum
et non potuerunt inhibere eos
placuitque ut res ad Darium referretur
et tunc satisfacerent adversus accusationem illam
6exemplar epistulae quam misit Tatannai dux regionis trans Flumen
et Starbuzannai et consiliatores eius Apharsacei qui erant trans Flumen
ad Darium regem
7sermo quem miserant ei sic scriptus erat
Dario regi pax omnis
8notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam
ad domum Dei magni quae aedificatur lapide inpolito
et ligna ponuntur in parietibus
opusque illud diligenter extruitur et crescit in manibus eorum
9interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis
quis dedit vobis potestatem
ut domum hanc aedificaretis
et muros instauraretis
10sed et nomina eorum quaesivimus ab eis ut nuntiaremus tibi
quae scripsimus nomina virorum
qui sunt principes in eis
11huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes
nos sumus servi Dei caeli et terrae
et aedificamus templum quod erat extructum ante hos annos multos
quodque rex Israhel magnus aedificaverat et extruxerat
12postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli
et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis
Babylonis Chaldei
domum quoque hanc destruxit
et populum eius transtulit in Babylonem
13anno autem primo Cyri regis Babylonis
Cyrus rex proposuit edictum
ut domus Dei aedificaretur
14nam et vasa templi Dei aurea et argentea
quae Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem
et asportaverat ea in templum Babylonis
protulit Cyrus rex de templo Babylonis
et data sunt Sasabassar vocabulo
quem et principem constituit
15dixitque ei
haec vasa tolle et vade et pone ea in templo quod est in Hierusalem
et domus Dei aedificetur in loco suo
16tunc itaque Sasabassar ille venit
et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem
et ex eo tempore usque nunc aedificatur et necdum conpletum est
17nunc ergo si videtur regi bonum
recenseat in bibliotheca regis quae est in Babylone
utrumnam a Cyro rege iussum sit
ut aedificaretur domus Dei in Hierusalem
et voluntatem regis super hac re mittat ad nos