1tunc Darius rex praecepit
et recensuerunt in bibliotheca librorum
qui erant repositi in Babylone
2et inventum est in Ecbathanis quod est castrum in Madena provincia
volumen unum
talisque scriptus erat in eo commentarius
3anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit
ut domus Dei quae est in Hierusalem aedificaretur
in loco ubi immolent hostias
et ut ponant fundamenta subportantia
altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta
4ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis novis
sumptus autem de domo regis dabuntur
5sed et vasa templi Dei aurea et argentea
quae Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem
et adtulerat ea in Babylonem
reddantur et referantur in templo Hierusalem
in locum suum
quae et posita sunt in templo Dei
6nunc ergo Tatannai dux regionis quae est trans Flumen
Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans Flumen
procul recedite ab illis
7et dimittite fieri templum Dei illud
a duce Iudaeorum et a senioribus eorum
domum Dei illam aedificent in loco suo
8sed et a me praeceptum est
quid oporteat fieri a presbyteris Iudaeorum illis
ut aedificetur domus Dei
scilicet ut de arca regis
id est de tributis quae dantur de regione trans Flumen
studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus
9quod si necesse fuerit
et vitulos et agnos et hedos in holocaustum Deo caeli
frumentum sal vinum et oleum
secundum ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem
detur eis per dies singulos ne sit in aliquo querimonia
10et offerant oblationes Deo caeli
orentque pro vita regis et filiorum eius
11a me ergo positum est decretum
ut omnis homo qui hanc mutaverit iussionem
tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo
domus autem eius publicetur
12Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi
dissipet omnia regna et populum qui extenderit manum suam
ut repugnet et dissipet domum Dei illam quae est in Hierusalem
ego Darius statui decretum quod studiose impleri volo
13igitur Tatannai dux regionis trans Flumen
et Starbuzannai et consiliarii eius
secundum quod praeceperat Darius rex
sic diligenter exsecuti sunt
14seniores autem Iudaeorum aedificabant et prosperabantur
iuxta prophetiam Aggei prophetae et Zacchariae filii Addo
et aedificaverunt et construxerunt
iubente Deo Israhel
et iubente Cyro et Dario et Artarxerse regibus Persarum
15et conpleverunt domum Dei istam
usque ad diem tertium mensis adar
qui est annus sextus regni Darii regis
16fecerunt autem filii Israhel sacerdotes et Levitae
et reliqui filiorum transmigrationis
dedicationem domus Dei in gaudio
17et obtulerunt in dedicationem domus Dei
vitulos centum arietes ducentos agnos quadringentos
hircos caprarum pro peccato totius Israhel duodecim
iuxta numerum tribuum Israhel
18et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in vicibus suis
super opera Dei in Hierusalem
sicut scriptum est in libro Mosi
19fecerunt autem filii transmigrationis pascha
quartadecima die mensis primi
20purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus
omnes mundi ad immolandum pascha
universis filiis transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi
21et comederunt filii Israhel
qui reversi fuerant de transmigratione
et omnis qui se separaverat
a coinquinatione gentium terrae ad eos
ut quaererent Dominum Deum Israhel
22et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia
quoniam laetificaverat eos Dominus
et converterat cor regis Assur ad eos
ut adiuvaret manus eorum in opere domus Domini Dei Israhel