1audierunt autem hostes Iudae et Beniamin
quia filii captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israhel
2et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis
aedificemus vobiscum quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum
ecce nos immolamus
victimas
ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc
3et dixit eis Zorobabel et Iosue et reliqui principes patrum Israhel
non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro
sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo
nostro
sicut praecepit nobis rex Cyrus rex Persarum
4factum est igitur ut populus terrae inpediret manus
populi Iudae
et turbaret eos in aedificando
5conduxerunt quoque adversum eos consiliatores
ut destruerent consilium eorum
omnibus diebus Cyri regis Persarum
et usque ad regnum Darii regis Persarum
6in regno autem Asueri principio regni eius
scripserunt accusationem adversum habitatores Iudae et Hierusalem
7et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et
Tabel
et reliqui qui erant in consilio eorum
ad Artarxersen regem Persarum
epistula autem accusationis scripta erat syriace
et legebatur sermone syro
8Reum Beelteem et Samsai scriba
scripserunt epistulam unam de Hierusalem
Artarxersi regi huiuscemodi
9Reum Beelteem et Samsai scriba et reliqui consiliatores eorum
Dinei et Apharsathei Terphalei Apharsei
Erchuei Babylonii Susannechei Deaei Aelamitae
10et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus
et habitare eas fecit in civitatibus Samariae
et in reliquis regionibus trans Flumen in pace
11hoc est exemplar epistulae quam miserunt ad eum
Artarxersi regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem
dicunt
12notum sit regi quia Iudaei qui ascenderunt a te ad nos
venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam
quam aedificant extruentes muros eius et parietes conponentes
13nunc igitur notum sit regi
quia si civitas illa aedificata fuerit et muri eius instaurati
tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt
et usque ad reges haec noxa perveniet
14nos ergo memores salis quod in palatio comedimus
et quia laesiones regis videre nefas ducimus
idcirco misimus et nuntiavimus regi
15ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum
et invenies scriptum in commentariis et scies
quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis
et bella concitant in ea ex diebus antiquis
quam ob rem et civitas ipsa destructa est
16nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa aedificata fuerit
et muri ipsius instaurati
possessionem trans Fluvium non habebis
17verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam
et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae
et ceteris trans Fluvium
salutem dicens et pacem
18accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est
coram me
19et a me praeceptum est et recensuerunt inveneruntque
quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat
et seditiones et proelia concitantur in ea
20nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem
qui et dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est
tributum quoque et vectigal et reditus accipiebant
21nunc ergo audite sententiam
ut prohibeatis viros illos et urbs illa non
aedificetur
donec si forte a me iussum fuerit
22videte ne neglegenter hoc impleatis
et paulatim crescat malum contra reges
23itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est
coram Reum et Samsai scriba et
consiliariis eorum
et abierunt festini in Hierusalem ad Iudaeos
et prohibuerunt eos in brachio et robore
24tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem
et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum