1postquam autem haec conpleta sunt
accesserunt ad me principes dicentes
non est separatus populus Israhel
et sacerdotes et Levitae a populis terrarum
et de abominationibus eorum
Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei
et Iebusei et Ammanitarum et Moabitarum
et Aegyptiorum et Amorreorum
2tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis
et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum
manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione
hac prima
3cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam
et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens
4convenerunt autem ad me omnes
qui timebant verbum Dei Israhel
pro transgressione eorum qui de captivitate venerant
et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum
5et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea
et scisso pallio et tunica curvavi genua mea
et expandi manus meas ad Dominum Deum meum
6et dixi
Deus meus confundor et erubesco
levare Deus meus faciem meam ad te
quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput
et delicta nostra creverunt usque in caelum
7a diebus patrum nostrorum
sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem
hanc
et in iniquitatibus nostris traditi sumus
ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri
in manum regum terrarum
in gladium in captivitatem
in rapinam et in confusionem vultus
sicut et die hac
8et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra
apud Dominum Deum nostrum
ut dimitterentur nobis reliquiae
et daretur paxillus in loco
sancto eius
et inluminaret oculos nostros Deus noster
et daret nobis vitam modicam in servitute nostra
9quia servi sumus
et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster
et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum
ut daret nobis vitam
et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines eius
et daret nobis sepem in Iuda et in
Hierusalem
10et nunc quid dicemus Deus noster post haec
quia dereliquimus mandata tua
11quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens
terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam
terra inmunda est
iuxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum
abominationibus eorum qui repleverunt eam
ab ore usque ad os in coinquinatione sua
12nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum
et filias eorum non accipiatis filiis vestris
et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum
usque in aeternum
ut confortemini et comedatis quae bona sunt terrae
et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum
13et post omnia quae venerunt super nos
in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno
quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra
et dedisti nobis salutem sicut est hodie
14ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua
neque matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum
numquid iratus es nobis usque ad consummationem
ne dimitteres nobis reliquias et salutem
15Domine Deus Israhel iustus tu
quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac
ecce coram te sumus in delicto nostro
non enim stari potest coram te super hoc