1haec visio similitudinis gloriae Domini
et vidi et cecidi in faciem meam
et audivi vocem loquentis et dixit ad me
fili hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum
2et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi
et statuit me supra pedes meos
et audivi loquentem ad me
3et dicentem
fili hominis mitto ego te ad filios Israhel
ad gentes apostatrices quae recesserunt a me
patres eorum praevaricati sunt pactum meum
usque ad diem hanc
4et filii dura facie et indomabili corde sunt
ad quos ego mitto te
et dices ad eos haec dicit Dominus Deus
5si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant
quoniam domus exasperans est
et scient quia propheta fuerit in medio eorum
6tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas
quoniam increduli et subversores sunt tecum
et cum scorpionibus habitas
verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides
quia domus exasperans est
7loqueris ergo verba mea ad eos
si forte audiant et quiescant quoniam inritatores sunt
8tu autem fili hominis audi quaecumque loquor ad te
et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est
aperi os tuum et comede quaecumque ego do tibi
9et vidi et ecce manus missa ad me in qua erat involutus liber
et expandit illum coram me
qui erat scriptus intus et foris
et scriptae erant in eo lamentationes et carmen et vae