1Et factum est in tricesimo anno
in quarto in quinta mensis
cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar
aperti sunt caeli et vidi visiones Dei
2in quinta mensis
ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin
3factum est verbum Domini ad Hiezechiel filium Buzi
sacerdotem
in terra Chaldeorum secus flumen Chobar
et facta est super eum ibi manus Domini
4et vidi et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna
et ignis involvens et splendor in circuitu eius
et de medio eius quasi species electri id est de medio ignis
5et ex medio eorum similitudo quattuor animalium
et hic aspectus eorum similitudo hominis in eis
6et quattuor facies uni et quattuor pinnae uni
7et pedes eorum pedes recti
et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli
et scintillae quasi aspectus aeris candentis
8et manus hominis sub pinnis eorum in quattuor partibus
et facies et pinnas per quattuor partes habebant
9iunctaeque erant pinnae eorum alterius ad alterum
non revertebantur cum incederent
sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur
10similitudo autem vultus eorum
facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor
facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor
et facies aquilae ipsorum quattuor
11et facies eorum et pinnae eorum extentae desuper
duae pinnae singulorum iungebantur
et duae tegebant corpora eorum
12et unumquodque coram facie sua ambulabat
ubi erat impetus spiritus illuc gradiebantur
nec revertebantur cum ambularent
13et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium
et quasi aspectus lampadarum
haec erat visio discurrens in medio animalium
splendor ignis et de igne fulgor egrediens
14et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis
15cumque aspicerem animalia
apparuit rota una super terram iuxta animalia
habens quattuor facies
16et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris
et una similitudo ipsarum quattuor
et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae
17per quattuor partes earum euntes ibant
et non revertebantur cum ambularent
18statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis aspectus
et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quattuor
19cumque ambularent animalia ambulabant pariter et rotae iuxta ea
et cum elevarentur animalia de terra elevabantur simul et rotae
20quocumque ibat spiritus
illuc eunte spiritu et rotae pariter levabantur
sequentes eum
spiritus enim vitae erat in rotis
21cum euntibus ibant et cum stantibus stabant
et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rotae sequentes ea
quia spiritus vitae erat in rotis
22et similitudo super caput animalium firmamenti
quasi aspectus cristalli horribilis et extenti super
capita eorum desuper
23sub firmamento autem pinnae eorum rectae alterius ad alterum
unumquodque duabus alis velabat corpus suum
et alterum similiter velabatur
24et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum
quasi sonum sublimis Dei
cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum
cumque starent dimittebantur pinnae eorum
25nam cum fieret vox supra firmamentum
quod erat super caput eorum
stabant et submittebant alas suas
26et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum
quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni
et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper
27et vidi quasi speciem electri
velut aspectum ignis intrinsecus eius per circuitum
a lumbis eius et desuper
et a lumbis eius usque deorsum
vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu
28velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae
hic erat aspectus splendoris per gyrum