1et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede
comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israhel
2et aperui os meum et cibavit me volumine illo
3et dixit ad me
fili hominis venter tuus comedet et viscera tua conplebuntur
volumine isto quod ego do tibi
et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce
4et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israhel
et loqueris verba mea ad eos
5non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae
tu mitteris ad domum Israhel
6neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae
quorum non possis audire sermones
et si ad illos mittereris ipsi audirent te
7domus autem Israhel nolent audire te
quia nolunt audire me
omnis quippe domus Israhel adtrita fronte est et duro corde
8ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum
et frontem tuam duriorem frontibus eorum
9ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam
ne timeas eos neque metuas a facie eorum
quia domus exasperans est
10et dixit ad me
fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te
adsume in corde tuo et auribus tuis audi
11et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui
et loqueris ad eos et dices eis
haec dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant
12et adsumpsit me spiritus
et audivi post me vocem commotionis magnae
benedicta gloria Domini de loco suo
13et vocem alarum animalium percutientium altera ad alteram
et vocem rotarum sequentium animalia
et vocem commotionis magnae
14spiritus quoque levavit me et adsumpsit me
et abii amarus in indignatione spiritus mei
manus enim Domini erat mecum confortans me
15et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum
ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar
et sedi ubi illi sedebant
et mansi ibi septem diebus maerens in medio eorum
16cum autem pertransissent septem dies
factum est verbum Domini ad me dicens
17fili hominis speculatorem dedi te domui Israhel
et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me
18si dicente me ad impium morte morieris
non adnuntiaveris ei neque locutus fueris
ut avertatur a via sua impia et vivat
ipse impius in iniquitate sua morietur
sanguinem autem eius de manu tua requiram
19si autem tu adnuntiaveris impio
et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua
impia
ipse quidem in iniquitate sua morietur
tu autem animam tuam liberasti
20sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit
iniquitatem
ponam offendiculum coram eo
ipse morietur quia non adnuntiasti ei
in peccato suo morietur
et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit
sanguinem vero eius de manu tua requiram
21si autem tu adnuntiaveris iusto ut non peccet iustus
et ille non peccaverit
vivens vivet quia adnuntiasti ei et tu animam tuam liberasti
22et facta est super me manus Domini et dixit ad me
surgens egredere in campum et ibi loquar tecum
23et surgens egressus sum in campum
et ecce ibi gloria Domini stabat
quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar
et cecidi in faciem meam
24et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos
et locutus est mihi et dixit ad me
ingredere et includere in medio domus tuae
25et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula
et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum
26et linguam tuam adherescere faciam palato tuo
et eris mutus nec quasi vir obiurgans
quia domus exasperans est
27cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos
haec dicit Dominus Deus
qui audit audiat et qui quiescit quiescat
quia domus exasperans est