1et factus est sermo Domini ad me dicens
2fili hominis vaticinare ad prophetas Israhel qui prophetant
et dices prophetantibus de corde suo audite verbum Domini
3haec dicit Dominus Deus vae prophetis insipientibus
qui sequuntur spiritum suum et nihil vident
4quasi vulpes in desertis prophetae tui Israhel erant
5non ascendistis ex adverso
neque opposuistis murum pro domo Israhel
ut staretis in proelio in die Domini
6vident vana et divinant mendacium
dicentes ait Dominus cum Dominus non miserit eos
et perseveraverunt confirmare sermonem
7numquid non visionem cassam vidistis
et divinationem mendacem locuti estis
et dicitis ait Dominus cum ego non sim locutus
8propterea haec dicit Dominus Deus
quia locuti estis vana et vidistis mendacium
ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus
9et erit manus mea super prophetas
qui vident vana et divinant mendacium
in concilio populi mei non erunt
et in scriptura domus Israhel non scribentur
nec in terra Israhel ingredientur
et scietis quia ego Dominus Deus
10eo quod deceperint populum meum dicentes pax et non est pax
et ipse aedificabat parietem
illi autem liniebant eum luto absque paleis
11dic ad eos qui liniunt absque temperatura
quod casurus sit
erit enim imber inundans
et dabo lapides praegrandes desuper inruentes
et ventum procellae dissipantem
12siquidem ecce cecidit paries
numquid non dicetur vobis
ubi est litura quam levistis
13propterea haec dicit Dominus Deus
et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea
et imber inundans in furore meo erit
et lapides grandes in ira in consummationem
14et destruam parietem
quem levistis absque
temperamento
et adaequabo eum terrae et revelabitur fundamentum eius
et cadet et consumetur in medio eius
et scietis quia ego sum Dominus
15et conplebo indignationem meam in parietem
et in his qui linunt eum
absque temperamento
dicamque vobis non est paries
et non sunt qui linunt eum
16prophetae Israhel qui prophetant ad Hierusalem
et vident ei visionem pacis et non est pax ait Dominus Deus
17et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi tui
quae prophetant de corde suo
et vaticinare super eas
18et dic
haec ait Dominus Deus
vae quae consuunt pulvillos sub omni cubito
manus
et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis
ad capiendas animas
cum caperent animas populi mei vivificabant animas eorum
19et violabant me ad populum meum
propter pugillum hordei et fragmen panis
ut interficerent animas quae non moriuntur
et vivificarent animas quae non vivunt
mentientes populo meo credenti mendaciis
20propter hoc haec dicit Dominus Deus
ecce ego ad pulvillos vestros quibus vos capitis animas volantes
et disrumpam eos de brachiis vestris
et dimittam animas quas vos capitis animas ad volandum
21et disrumpam cervicalia vestra
et liberabo populum meum de manu vestra
neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum
et scietis quia ego Dominus
22pro eo quod maerere fecistis cor iusti mendaciter
quem ego non contristavi
et confortastis manus impii
ut non reverteretur a via sua mala et viveret
23propterea vana non videbitis
et divinationes non divinabitis amplius
et eruam populum meum de manu vestra
et scietis quoniam ego Dominus