Exemplum epistulae quam misit hieremias ad abductos captivos in babyloniam a rege babyloniorum ut nuntiaret illis secundum quod praeceptum est illi a deo
1propter peccata quae peccastis ante Deum
abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonum
2ingressi itaque in Babyloniam
eritis illic annis plurimis et tempus longum
usque ad generationes septem
post hoc autem educam vos inde cum pace
3nunc autem videbitis in Babylonia deos aureos et argenteos et lapideos
et ligneos in umeros portari
ostentantes metum gentibus
4videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis
et metuatis et metus vos capiat in ipsis
5visa itaque turba de retro et ab ante adorantes
dicite in cordibus vestris tibi oportet adorari Domine
6angelus autem meus vobiscum est
ipse autem exquiram animas vestras
7nam lingua ipsorum polita a fabro
ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt et non possunt loqui
8et sicut virgini amanti ornamenti ita
accepto auro fabricati sunt
9coronas certe habent aureas super capita sua dii illorum
unde subtrahent sacerdotes ab eis aurum et argentum
et erogant illud in semet ipsis
10dant autem et ex ipso prostitutis et meretrices ornant
et iterum cum receperint illud a meretricibus ornant deos suos
11hii autem non liberantur ab erugine et tinea
12opertis autem illis veste purpurea
extergent faciem ipsorum propter pulverem domus
qui est plurimus inter eos
13sceptrum autem habet ut homo sicut iudex regionis
qui in se peccantem non interficit
14habet etiam gladium in manu et securem
se autem de bello et a latronibus non liberat
unde vobis notum sit quia non sunt dii
15ne ergo timueritis eos
sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur
tales sunt et dii illorum
16constitutis illis in domo
oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introeuntium
17et sicut alicui qui regem offendit circumseptae sunt ianuae
aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum
ita tutant sacerdotes ostia clusuris et seris
ne a latronibus expolientur
18lucernas accendunt illis et quidem multas
ex quibus nullam videre possunt
sunt autem sicut trabes in domo
19corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt
dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt
20nigrae fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit
21supra corpus eorum et supra caput
volant noctuae et hirundines et aves etiam similiter et cattae
22unde scietis quia non sunt dii ne ergo timueritis eos
23aurum etiam quod habent ad speciem est
nisi aliquis exterserit eruginem non fulgebunt
neque enim dum conflarentur sentiebant
24ex omni pretio empta sunt
in quibus spiritus non est in ipsis
25sine pedibus in umeris portantur
ostentantes ignobilitatem suam hominibus
confundantur etiam qui colunt ea
26propterea si ceciderint in terram a semet ipsis non surgent
neque si quis eum statuerit rectum per semet ipsum stabit
sed sicut mortuis munera eorum illis adponentur
27hostias illorum sacerdotes ipsorum vendunt et abutuntur
similiter et mulieres eorum decerpentes
neque infirmo neque mendicanti aliquid inpertiunt
28de sacrificiis eorum fetae et menstruatae contingunt
scientes itaque ex his quia non sunt dii ne timeatis eos
29unde enim vocantur dii
quia mulieres adponunt diis argenteis et aureis et ligneis
30et in domibus eorum sacerdotes sedent
habentes tunicas scissas et capita et barbas rasa
quorum capita nuda sunt
31rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cena mortui
32a vestimento eorum auferent sacerdotes
et vestiunt uxores suas et filios suos
33neque si quid mali patiantur ab aliquo
neque si quid bonum poterunt retribuere
neque regem constituere possunt neque auferre
34similiter neque divitias dare possunt neque malum
retribuere
si quis illis votum voverit et non reddiderit
nec hoc requirent
35hominem a morte non liberant
neque infimum a potentiore eripient
36hominem caecum ad visum non restituent
de necessitate hominem non liberabunt
37viduae non miserebuntur neque orfanis benefacient
38lapidibus de monte similes sunt dii illorum
lignei et lapidei aurei et argentei
qui autem colunt illa confundentur
39quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos
40adhuc enim ipsis Chaldeis non honorantibus ea
qui cum audierint mutum non posse loqui
offerent illum ad Bel postulantes ab eo loqui
41quasi possint sentire qui non habent motum
et ipsi cum intellexerint relinquent ea
sensum enim non habent ipsi dii illorum
42mulieres autem circumdatis funibus in viis sedent
succendentes ossa olivarum
43cum autem aliqua ex ipsis adtracta ab aliquo transeunte dormierit
proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita sicut ipsa
neque funis eius disruptus sit
44omnia autem quae illis fiunt falsa sunt
quomodo ergo aestimandum aut dicendum est
esse illos deos
45a fabris autem et ab aurificibus facta sunt
nihil aliud erint nisi id quod volunt esse sacerdotes
46aurifices ipsi etiam qui ea
faciunt
non sunt multi temporis
numquid ergo possunt quae ab ipsis fabricata sunt esse dii
47reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris
48nam cum supervenerit illis proelium et mala
cogitant post se sacerdotes
ubi se abscondant cum illis
49quomodo ergo sentiri debeant quoniam dii sunt
qui nec de bello se liberant neque de malis se eripiunt
50nam cum sint lignea et inaurata et inargentata
scietur postea quia falsa sunt gentibus universis et regibus
quae manifestata sunt quia non sunt dii
sed opera manuum hominum
et nullum opus Dei in illis
51unde ergo notum est quia non sunt dii sed opera manuum hominum
et nullum Dei opus in ipsis est
52regem regioni non suscitant neque pluviam hominibus dabunt
53iudicium quoque non discernent
neque regionem liberabunt ab iniuria
quia nihil possunt sicut corniculae inter medium caeli et terrae
54etenim cum inciderit ignis in domum deorum ligneorum aureorum et
argenteorum
sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur
ipsi vero sicut trabes in medio conburentur
55regi autem et bello non resistent
quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt
56non a furibus neque a latronibus se liberabunt
dii lignei et lapidei et inaurati et argentati
quibus hii qui fortiores sunt
57aurum et argentum et vestimentum quod operti sunt
auferent illis et abibunt
nec sibi auxilium ferunt
58itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam
aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud
quam falsi dii
vel ostium in domo quod custodit quae in ipsa sunt
quam falsi dii
59sol quidem et luna
sidera cum sint splendida et emissa ad utilitates obaudiunt
60similiter et fulgur cum apparuerit perspicuum est
id ipsum autem et spiritus in omni regione spirat
61et nubes quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem
perficiunt quod imperatum est eis
62ignis etiam missus desuper ut consumat montes et silvas
facit quod praeceptum est ei
haec autem neque speciebus neque virtutibus uni eorum similia sunt
63unde neque aestimandum est neque dicendum
esse illos deos
quando non possint neque iudicium iudicare
neque benefacere hominibus
64scientes itaque quia non sunt dii ne ergo timueritis eos
65neque enim regibus maledicent neque benedicent
66signa etiam in caelo gentibus non ostendunt
neque ut sol lucebunt neque inluminabunt ut luna
67bestiae meliores sunt illis
quae possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi
68nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii
propter quod ne timeatis eos
69nam sicut in cucumeraria formido nihil custodit
ita sunt dii illorum lignei et argentei et inaurati
70eodem modo et in horto spina alba supra quam omnis avis sedet
similiter et mortuo proiecto in tenebris
similes sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati
71a purpura quoque et marmore quae supra illud
tineant
scietis itaque quia non sunt dii
ipsi etiam postremo comeduntur
et erit obprobrium in regione
72melior est homo iustus qui non habet simulacra
nam erit longe ab obprobriis
EXPLICIT LIBER BARUCH