1dixit autem Dominus ad Mosen
ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum
haec dicit Dominus Deus Hebraeorum
dimitte populum meum ut sacrificet mihi
2quod si adhuc rennuis et retines eos
3ecce manus mea erit super agros tuos
et super equos et asinos et camelos et boves et oves
pestis valde gravis
4et faciet Dominus mirabile
inter possessiones Israhel et possessiones Aegyptiorum
ut nihil omnino intereat ex his quae pertinent
ad filios Israhel
5constituitque Dominus tempus dicens
cras faciet Dominus verbum istud in terra
6fecit ergo Dominus verbum hoc altero die
mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum
de animalibus vero filiorum Israhel nihil omnino periit
7et misit Pharao ad videndum
nec erat quicquam mortuum de his quae possidebat Israhel
ingravatumque est cor Pharaonis et non dimisit populum
8et dixit Dominus ad Mosen et Aaron
tollite plenas manus cineris de camino
et spargat illud Moses in caelum coram Pharao
9sitque pulvis super omnem terram Aegypti
erunt enim in hominibus et in iumentis
vulnera et vesicae turgentes
in universa terra Aegypti
10tuleruntque cinerem de camino
et steterunt contra Pharao
et sparsit illud Moses in caelum
factaque sunt vulnera vesicarum turgentium
in hominibus et in iumentis
11nec poterant malefici stare coram Mosen
propter vulnera quae in illis erant et in omni terra Aegypti
12induravitque Dominus cor Pharaonis
et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen
13dixit quoque Dominus ad Mosen
mane consurge et sta coram Pharao
et dices ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum
dimitte populum meum ut sacrificet mihi
14quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum
super servos tuos et super populum tuum
ut scias quod non sit similis mei in omni terra
15nunc enim extendens manum
percutiam te et populum tuum peste
peribisque de terra
16idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam
et narretur nomen meum in omni terra
17adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere
18en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis
qualis non fuit in Aegypto
a die qua fundata est usque in praesens tempus
19mitte ergo iam nunc
et congrega iumenta tua et omnia quae habes in agro
homines enim et iumenta et universa quae inventa fuerint foris
nec congregata de agris
cecideritque super ea grando morientur
20qui timuit verbum Domini de servis Pharao
fecit confugere servos suos et iumenta in domos
21qui autem neglexit sermonem Domini
dimisit servos suos et iumenta in agris
22et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum
ut fiat grando in universa terra Aegypti
super homines et super iumenta
et super omnem herbam agri in terra Aegypti
23extenditque Moses virgam in caelum
et Dominus dedit tonitrua et grandinem
ac discurrentia fulgura super terram
pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti
24et grando et ignis inmixta pariter
ferebantur
tantaeque fuit magnitudinis
quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti
ex quo gens illa condita est
25et percussit grando in omni terra Aegypti
cuncta quae fuerunt in agris ab homine usque ad iumentum
cunctam herbam agri percussit grando
et omne lignum regionis confregit
26tantum in terra Gessen ubi erant filii Israhel grando non cecidit
27misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos
peccavi etiam nunc
Dominus iustus ego et populus meus impii
28orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando
ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis
29ait Moses cum egressus fuero de urbe
extendam palmas meas ad Dominum
et cessabunt tonitrua et grando non erit
ut scias quia Domini est terra
30novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum
31linum ergo et hordeum laesum est
eo quod hordeum esset virens et linum iam folliculos germinaret
32triticum autem et far non sunt laesa quia serotina erant
33egressusque Moses a Pharaone et ex urbe
tetendit manus ad Dominum
et cessaverunt tonitrua et grando
nec ultra stillavit pluvia super terram
34videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua
auxit peccatum
35et ingravatum est cor eius et servorum illius
et induratum nimis
nec dimisit filios Israhel
sicut praeceperat Dominus per manum Mosi