1dixitque Dominus ad Mosen
ingredere ad Pharao et dices ad eum
haec dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi
2sin autem nolueris dimittere
ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis
3et ebulliet fluvius ranas
quae ascendent et ingredientur domum tuam
et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum
et in domos servorum tuorum
et in populum tuum et in furnos tuos
et in reliquias ciborum tuorum
4et ad te et ad populum tuum
et ad omnes servos tuos intrabunt ranae
5dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron
extende manum tuam super fluvios
et super rivos ac paludes
et educ ranas super terram Aegypti
6extendit Aaron manum super aquas Aegypti
et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti
7fecerunt autem et malefici per
incantationes suas similiter
eduxeruntque ranas super terram Aegypti
8vocavit autem Pharao Mosen et Aaron et dixit
orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo
et dimittam populum ut sacrificet Domino
9dixitque Moses Pharaoni
constitue mihi quando deprecer pro te
et pro servis tuis et pro populo tuo
ut abigantur ranae a te et a domo tua
et tantum in flumine remaneant
10qui respondit cras
at ille iuxta verbum inquit tuum
ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster
11et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo
tantum in flumine remanebunt
12egressique sunt Moses et Aaron a Pharaone
et clamavit Moses ad Dominum
pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni
13fecitque Dominus iuxta verbum Mosi
et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris
14congregaveruntque eas in inmensos aggeres et conputruit terra
15videns autem Pharao quod data esset requies
ingravavit cor suum et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
16dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron
extende virgam tuam et percute pulverem terrae
et sint scinifes in universa terra Aegypti
17feceruntque ita
et extendit Aaron manu virgam tenens
percussitque pulverem terrae
et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis
omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram
Aegypti
18feceruntque similiter malefici incantationibus suis
ut educerent scinifes
et non potuerunt
erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis
19et dixerunt malefici ad Pharao
digitus Dei est
induratumque est cor Pharaonis et non audivit eos
sicut praeceperat Dominus
20dixit quoque Dominus ad Mosen
consurge diluculo et sta coram Pharaone
egreditur enim ad aquas
et dices ad eum haec dicit Dominus
dimitte populum meum ut sacrificet mihi
21quod si non dimiseris eum
ecce ego inmittam in te et in servos tuos
et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum
et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis
et in universa terra in qua fuerint
22faciamque mirabilem in die illa terram
Gessen
in qua populus meus est
ut non sint ibi muscae
et scias quoniam ego Dominus in medio terrae
23ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum
cras erit signum istud
24fecitque Dominus ita
et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius
et in omnem terram Aegypti
corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis
25vocavit Pharao Mosen et Aaron et ait eis
ite sacrificate Deo vestro in terra
26et ait Moses non potest ita fieri
abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo
nostro
quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis
lapidibus nos obruent
27via trium dierum pergemus in solitudine
et sacrificabimus Domino Deo nostro
sicut praeceperit nobis
28dixitque Pharao ego dimittam vos
ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto
verumtamen longius ne abeatis rogate pro me
29et ait Moses egressus a te orabo Dominum
et recedet musca a Pharaone
et a servis et a populo eius cras
verumtamen noli ultra fallere
ut non dimittas populum sacrificare Domino
30egressusque Moses a Pharao oravit Dominum
31qui fecit iuxta verbum illius
et abstulit muscas a Pharao
et a servis et a populo eius
non superfuit ne una quidem
32et ingravatum est cor Pharaonis
ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum