1facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
2habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis
id est quadrangulum
et duos cubitos in altitudine
cornua ex ipso procedent
3vestiesque illud auro purissimo
tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua
faciesque ei coronam aureolam per gyrum
4et duos anulos aureos sub corona per singula latera
ut mittantur in eos vectes et altare portetur
5ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
6ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii
coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
7et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane
quando conponet lucernas incendet illud
8et quando conlocat eas ad vesperum
uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
9non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius
nec oblationem et victimam nec liba libabitis
10et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum
in sanguine quod oblatum est pro peccato
et placabit super eo in generationibus vestris
sanctum sanctorum erit Domino
11locutusque est Dominus ad Mosen dicens
12quando tuleris summam filiorum Israhel
iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino
et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
13hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen
dimidium sicli iuxta mensuram templi
siclus viginti obolos habet
media pars sicli offeretur Domino
14qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium
15dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
16susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel
trades in usus tabernaculi testimonii
ut sit monumentum eorum coram Domino
et propitietur animabus illorum
17locutusque est Dominus ad Mosen dicens
18facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum
ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare
et missa aqua
19lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes
20quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii
et quando accessuri ad altare
ut offerant in eo thymiama Domino
21ne forte moriantur
legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones
22locutusque est Dominus ad Mosen
23dicens
sume tibi aromata prima
et zmyrnae electae
quingentos siclos
et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta
calami similiter ducentos quinquaginta
24cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii
olei de olivetis mensuram hin
25faciesque unctionis oleum sanctum
unguentum conpositum opere unguentarii
26et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
27mensamque cum vasis suis
candelabrum et utensilia eius
altaria thymiamatis
28et holocausti
et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent
29sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum
qui tetigerit ea sanctificabitur
30Aaron et filios eius ungues
sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
31filiis quoque Israhel dices
hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
32caro hominis non unguetur ex eo
et iuxta conpositionem eius non facietis aliud
quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
33homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno
exterminabitur de populo suo
34dixitque Dominus ad Mosen
sume tibi aromata stacten et onycha
galbanen boni odoris et tus lucidissimum
aequalis ponderis erunt omnia
35faciesque thymiama conpositum opere unguentarii
mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
36cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis
pones ex eo coram testimonio tabernaculi
in quo loco apparebo tibi
sanctum sanctorum erit vobis thymiama
37talem conpositionem non facietis in usus vestros
quia sanctum est Domino
38homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur
peribit de populis suis