1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
3et implevi eum spiritu Dei
sapientia intellegentia et scientia in omni opere
4ad excogitandum fabre quicquid fieri potest
ex auro et argento et aere
5marmore et gemmis et diversitate lignorum
6dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan
et in corde omnis eruditi posui sapientiam
ut faciant cuncta quae praecepi tibi
7tabernaculum foederis et arcam testimonii
et propitiatorium quod super eam est
et cuncta vasa tabernaculi
8mensamque et vasa eius
candelabrum purissimum cum vasis suis
et altaria thymiamatis
9et holocausti
et omnia vasa eorum
labium cum basi sua
10vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius
ut fungantur officio suo in sacris
11oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario
omnia quae praecepi tibi facient
12et locutus est Dominus ad Mosen dicens
13loquere filiis Israhel et dices ad eos
videte ut sabbatum meum custodiatis
quia signum est inter me et vos in generationibus vestris
ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos
14custodite sabbatum sanctum est enim vobis
qui polluerit illud morte morietur
qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui
15sex diebus facietis opus
in die septimo sabbatum est requies sancta Domino
omnis qui fecerit opus in hac die morietur
16custodiant filii Israhel sabbatum
et celebrent illud in generationibus suis
pactum est sempiternum
17inter me et filios Israhel
signumque perpetuum
sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram
et in septimo ab opere cessavit
18dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi
sermonibus in monte Sinai
duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei