1sed et hoc facies ut mihi in sacerdotio consecrentur
tolle vitulum de armento et arietes duos inmaculatos
2panesque azymos et crustula absque fermento
quae conspersa sint oleo
lagana quoque azyma oleo lita
de simila triticea cuncta facies
3et posita in canistro offeres
vitulum autem et duos arietes
4et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii
cumque laveris patrem cum filiis aqua
5indues Aaron vestimentis suis
id est linea et tunica et superumerali et rationali quod constringes
balteo
6et pones tiaram in capite eius et lamminam sanctam super tiaram
7et oleum unctionis fundes super caput eius
atque hoc ritu consecrabitur
8filios quoque illius adplicabis
et indues tunicis lineis cingesque balteo
9Aaron scilicet et liberos eius
et inpones eis mitras
eruntque sacerdotes mei in religione perpetua
postquam initiaveris manus eorum
10adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii
inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius
11et mactabis eum in conspectu Domini
iuxta ostium tabernaculi testimonii
12sumptumque de sanguine vituli
pones super cornua altaris digito tuo
reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius
13sumes et adipem totum qui operit intestina
et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est
et offeres incensum super altare
14carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra
eo quod pro peccato sit
15unum quoque arietum sumes
super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus
16quem cum mactaveris tolles de sanguine eius et fundes circa altare
17ipsum autem arietem secabis in frusta
lotaque intestina eius ac pedes
pones super concisas carnes et super caput illius
18et offeres totum arietem in incensum super altare
oblatio est Domini odor suavissimus victimae
Dei
19tolles quoque arietem alterum
super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus
20quem cum immolaveris sumes de sanguine ipsius
et pones super extremum dextrae auriculae Aaron et
filiorum eius
et super pollices manus eorum et pedis dextri
fundesque sanguinem super altare per circuitum
21cumque tuleris de sanguine qui est super altare et de oleo unctionis
asperges Aaron et vestes eius filios et vestimenta eorum
consecratisque et ipsis et vestibus
22tolles adipem de ariete et caudam
et arvinam quae operit vitalia ac reticulum iecoris
et duos renes atque adipem qui super eos est armumque dextrum
eo quod sit aries consecrationum
23tortam panis unius
crustulum conspersum oleo
laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu
Domini
24ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius
et sanctificabis eos elevans coram Domino
25suscipiesque universa de manibus eorum
et incendes super altare in holocaustum
odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio eius est
26sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron
sanctificabisque illud elatum coram
Domino
et cedet in partem tuam
27sanctificabis et pectusculum consecratum
et armum quem de ariete separasti
28quo initiatus est Aaron et filii eius
cedentque in partem Aaron et filiorum eius
iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia
de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino
29vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii
eius post eum
ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum
30septem diebus utetur illa
qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius
et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario
31arietem autem consecrationum tolles
et coques carnes eius in loco sancto
32quibus vescetur Aaron et filii eius
panes quoque qui sunt in canistro
in vestibulo tabernaculi testimonii comedent
33ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus
alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt
34quod si remanserit de carnibus consecratis
sive de panibus usque mane
conbures reliquias igni non comedentur quia sanctificata sunt
35omnia quae praecepi tibi facies super Aaron et filiis eius
septem diebus consecrabis manus eorum
36et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum
mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam
et ungues illud in sanctificationem
37septem diebus expiabis altare et sanctificabis
et erit sanctum sanctorum omnis qui tetigerit illud sanctificabitur
38hoc est quod facies in altari
agnos anniculos duos per singulos dies iugiter
39unum agnum mane et alterum vespere
40decimam partem similae conspersae oleo tunso
quod habeat mensuram quartam partem hin
et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno
41alterum vero agnum offeres ad vesperam
iuxta ritum matutinae oblationis et iuxta ea quae diximus
in odorem suavitatis
42sacrificium Domino
oblatione perpetua in generationes vestras
ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino
ubi constituam ut loquar ad te
43ibique praecipiam filiis Israhel
et sanctificabitur altare in gloria mea
44sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari
et Aaron cum filiis eius ut sacerdotio fungantur mihi
45et habitabo in medio filiorum Israhel
eroque eis Deus
46et scient quia ego Dominus Deus eorum
qui eduxi eos de terra Aegypti
ut manerem inter illos ego Dominus Deus ipsorum