1adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum
cum filiis suis de medio filiorum Israhel
ut sacerdotio fungantur mihi
Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
2faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem
3et loqueris cunctis sapientibus corde
quos replevi spiritu prudentiae
ut faciant vestes Aaron in quibus sanctificatus ministret mihi
4haec autem erunt vestimenta quae facient
rationale et superumerale tunicam et lineam strictam
cidarim et balteum
facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis
eius
ut sacerdotio fungantur mihi
5accipientque aurum et hyacinthum et purpuram
coccumque bis tinctum et byssum
6facient autem superumerale de auro et hyacintho ac purpura
coccoque bis tincto et bysso retorta opere polymito
7duas oras iunctas habebit in utroque latere summitatum
ut in unum redeant
8ipsaque textura et cuncta operis varietas
erit ex auro et hyacintho et purpura
coccoque bis tincto et bysso retorta
9sumesque duos lapides onychinos
et sculpes in eis nomina filiorum Israhel
10sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero
iuxta ordinem nativitatis eorum
11opere sculptoris et celatura gemmarii
sculpes eos nominibus filiorum Israhel
inclusos auro atque circumdatos
12et pones in utroque latere superumeralis memoriale filiis Israhel
portabitque Aaron nomina eorum coram Domino
super utrumque umerum ob recordationem
13facies et uncinos ex auro
14et duas catenulas auri purissimi sibi invicem
coherentes
quas inseres uncinis
15rationale quoque iudicii facies opere polymito
iuxta texturam superumeralis
ex auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
16quadrangulum erit et duplex
mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine
17ponesque in eo quattuor ordines lapidum
in primo versu erit lapis sardius et topazius et zmaragdus
18in secundo carbunculus sapphyrus et iaspis
19in tertio ligyrius achates et amethistus
20in quarto chrysolitus onychinus et berillus
inclusi auro erunt per ordines suos
21habebuntque nomina filiorum Israhel
duodecim nominibus celabuntur
singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus
22facies in rationali catenas sibi invicem coherentes ex auro purissimo
23et duos anulos aureos quos pones in utraque rationalis summitate
24catenasque aureas iunges anulis qui sunt in marginibus eius
25et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis
in utroque latere superumeralis quod rationale respicit
26facies et duos anulos aureos quos pones in summitatibus rationalis
et in oris quae e regione sunt superumeralis
et posteriora eius aspiciunt
27nec non et alios duos anulos aureos
qui ponendi sunt in utroque latere superumeralis deorsum
quod respicit contra faciem iuncturae inferioris
ut aptari possit cum superumerali
28et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta
hyacinthina
ut maneat iunctura fabrefacta
et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari
29portabitque Aaron nomina filiorum Israhel
in rationali iudicii super pectus suum
quando ingreditur sanctuarium
memoriale coram Domino in aeternum
30pones autem in rationali iudicii doctrinam et veritatem
quae erunt in pectore Aaron
quando ingreditur coram Domino
et gestabit iudicium filiorum Israhel in pectore suo in
conspectu Domini semper
31facies et tunicam superumeralis totam hyacinthinam
32in cuius medio supra erit capitium
et ora per gyrum eius textilis
sicut fieri solet in extremis vestium partibus
ne facile rumpatur
33deorsum vero ad pedes eiusdem tunicae per circuitum
quasi mala punica facies
ex hyacintho et purpura et cocco bis tincto
mixtis in medio tintinabulis
34ita ut tintinabulum sit aureum et malum
rursumque tintinabulum aliud aureum et malum
punicum
35et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus
quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini
et non moriatur
36facies et lamminam de auro purissimo
in qua sculpes opere celatoris Sanctum Domino
37ligabisque eam vitta hyacinthina
et erit super tiaram
38inminens fronti pontificis
portabitque Aaron iniquitates eorum
quae obtulerint et sanctificaverint filii Israhel
in cunctis muneribus et donariis suis
erit autem lammina semper in fronte eius
ut placatus eis sit Dominus
39stringesque tunicam bysso
et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii
40porro filiis Aaron tunicas lineas parabis
et balteos ac tiaras in gloriam et decorem
41vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo
et cunctorum consecrabis manus
sanctificabisque illos ut sacerdotio fungantur mihi
42facies et feminalia linea ut operiant carnem turpitudinis suae
a renibus usque ad femina
43et utentur eis Aaron et filii eius
quando ingredientur tabernaculum testimonii
vel quando adpropinquant ad altare
ut ministrent in sanctuario
ne iniquitatis rei moriantur
legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum