1Mosi quoque dixit
ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu
et septuaginta senes ex Israhel
et adorabitis procul
2solusque Moses ascendet ad Dominum
et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eo
3venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia
responditque cunctus populus una voce
omnia verba Domini quae locutus est faciemus
4scripsit autem Moses universos sermones Domini
et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis
et duodecim titulos per duodecim tribus Israhel
5misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta
immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos
6tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras
partem autem residuam fudit super altare
7adsumensque volumen foederis legit audiente populo
qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus
et erimus oboedientes
8ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait
hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum
super cunctis sermonibus his
9ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu
et septuaginta de senioribus Israhel
10et viderunt Deum Israhel
sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini
et quasi caelum cum serenum est
11nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam
videruntque Deum et comederunt ac biberunt
12dixit autem Dominus ad Mosen
ascende ad me in montem et esto ibi
daboque tibi tabulas lapideas
et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eos
13surrexerunt Moses et Iosue minister eius
ascendensque Moses in montem Dei
14senioribus ait
expectate hic donec revertamur ad vos
habetis Aaron et Hur vobiscum
si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eos
15cumque ascendisset Moses operuit nubes montem
16et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus
septimo autem die vocavit eum de medio caliginis
17erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens
super verticem montis in conspectu filiorum Israhel
18ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem
et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus