1non suscipies vocem mendacii
nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium
2non sequeris turbam ad faciendum malum
nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies
3pauperis quoque non misereberis in negotio
4si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum
5si videris asinum odientis te iacere sub onere
non pertransibis sed sublevabis cum eo
6non declinabis in iudicio pauperis
7mendacium fugies
insontem et iustum non occides quia aversor impium
8nec accipias munera quae excaecant etiam
prudentes
et subvertunt verba iustorum
9peregrino molestus non eris
scitis enim advenarum animas
quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti
10sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius
11anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies
ut comedant pauperes populi tui
et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri
ita facies in vinea et in oliveto tuo
12sex diebus operaberis septima die cessabis
ut requiescat bos et asinus tuus
et refrigeretur filius ancillae tuae et advena
13omnia quae dixi vobis custodite
et per nomen externorum deorum non iurabitis
neque audietur ex ore vestro
14tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis
15sollemnitatem azymorum custodies
septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi
tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto
non apparebis in conspectu meo vacuus
16et sollemnitatem messis primitivorum operis tui
quaecumque serueris in agro
sollemnitatem quoque in exitu anni
quando congregaveris omnes fruges tuas de agro
17ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo
18non immolabis super fermento sanguinem victimae meae
nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane
19primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui
nec coques hedum in lacte matris suae
20ecce ego mittam angelum meum
qui praecedat te et custodiat in via
et introducat ad locum quem paravi
21observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes
quia non dimittet cum peccaveritis
et est nomen meum in illo
22quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor
inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te
23praecedetque te angelus meus
et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum
Chananeumque et Eveum et Iebuseum
quos ego contribo
24non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum
sed destrues eos et confringes statuas eorum
25servietisque Domino Deo vestro
ut benedicam panibus tuis et aquis
et auferam infirmitatem de medio tui
26non erit infecunda nec sterilis in terra tua
numerum dierum tuorum implebo
27terrorem meum mittam in praecursum tuum
et occidam omnem populum ad quem ingredieris
cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam
28emittens crabrones prius
qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas
29non eiciam eos a facie tua anno uno
ne terra in solitudinem redigatur
et crescant contra te bestiae
30paulatim expellam eos de conspectu tuo
donec augearis et possideas terram
31ponam autem terminos tuos
a mari Rubro usque ad mare Palestinorum
et a deserto usque ad Fluvium
tradam manibus vestris habitatores terrae
et eiciam eos de conspectu vestro
32non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum
33non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me
si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum