1locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias
ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas
3haec sunt autem quae accipere debetis
aurum et argentum et aes
4hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum
pilos caprarum
5et pelles arietum rubricatas
pelles ianthinas et ligna setthim
6oleum ad luminaria concinnanda
aromata in unguentum et thymiama boni odoris
7lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale
8facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum
9iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi
et omnium vasorum in cultum eius
sicque facietis illud
10arcam de lignis setthim conpingite
cuius longitudo habeat duos semis cubitos
latitudo cubitum et dimidium
altitudo cubitum similiter ac semissem
11et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris
faciesque supra coronam auream per circuitum
12et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos
duo circuli sint in latere uno et duo in altero
13facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro
14inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis
15qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis
16ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi
17facies et propitiatorium de auro mundissimo
duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius
cubitum ac semissem latitudo
18duos quoque cherubin aureos et productiles facies
ex utraque parte oraculi
19cherub unus sit in latere uno et alter in altero
20utrumque latus propitiatorii tegant
expandentes alas et operientes oraculum
respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium
quo operienda est arca
21in qua pones testimonium quod dabo tibi
22inde praecipiam et loquar ad te
supra propitiatorio scilicet ac medio
duorum cherubin
qui erunt super arcam testimonii
cuncta quae mandabo per te filiis Israhel
23facies et mensam de lignis setthim
habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum
et in altitudine cubitum ac semissem
24et inaurabis eam auro purissimo
faciesque illi labium aureum per circuitum
25et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis
et super illam alteram coronam aureolam
26quattuor quoque circulos aureos praeparabis
et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes
27subter coronam erunt circuli aurei
ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari
28ipsosque vectes facies de lignis setthim
et circumdabis auro ad subvehendam mensam
29parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos
in quibus offerenda sunt libamina
ex auro purissimo
30et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper
31facies et candelabrum ductile de auro mundissimo
hastile eius et calamos
scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia
32sex calami egredientur de lateribus
tres ex uno latere et tres ex altero
33tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos
spherulaque simul et lilium
et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero
spherulaque et lilium
hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili
34in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum
spherulaeque per singulos et lilia
35spherula sub duobus calamis per tria
loca
qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno
36et spherae igitur et calami ex ipso erunt
universa ductilia de auro purissimo
37facies et lucernas septem
et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso
38emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur
fient de auro purissimo
39omne pondus candelabri cum universis vasis suis
habebit talentum auri mundissimi
40inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est