1his itaque gestis
postquam regis Asueri deferbuerat indignatio
recordatus est Vasthi et quae fecisset vel quae passa esset
2dixeruntque pueri regis ac ministri eius
quaerantur regi puellae virgines ac speciosae
3et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas
et virgines
et adducant eas ad civitatem Susan
et tradant in domum feminarum sub manu Aegaei eunuchi
qui est praepositus et custos mulierum regiarum
et accipiant mundum muliebrem et cetera ad usus necessaria
4et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit
ipsa regnet pro Vasthi
placuit sermo regi et ita ut suggesserant iussit fieri
5erat vir iudaeus in Susis civitate
vocabulo Mardocheus
filius Iair filii Semei filii Cis de stirpe Iemini
6qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore
quo Iechoniam regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat
7qui fuit nutricius filiae fratris sui Edessae
quae altero nomine Hester vocabatur
et utrumque parentem amiserat
pulchra nimis et decora facie
mortuisque patre eius ac matre
Mardocheus sibi eam adoptavit in filiam
8cumque percrebuisset regis imperium
et iuxta mandata illius multae virgines pulchrae
adducerentur Susan
et Aegaeo traderentur eunucho
Hester quoque inter ceteras puellas ei tradita est
ut servaretur in numero feminarum
9quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius
ut adceleraret mundum muliebrem
et traderet ei partes suas
et septem puellas speciosissimas de domo regis
et tam ipsam quam pedisequas eius ornaret atque excoleret
10quae noluit indicare ei populum et patriam suam
Mardocheus enim praeceperat ut de hac re omnino reticeret
11qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus
in qua electae virgines servabantur
curam agens salutis Hester
et scire volens quid ei accideret
12cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum
ut intrarent ad regem
expletis omnibus quae ad cultum muliebrem pertinebant
mensis duodecimus vertebatur
ita dumtaxat ut sex menses oleo unguerentur myrtino
et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur
13ingredientesque ad regem
quicquid postulassent ad ornatum pertinens accipiebant
et ut eis placuerat conpositae
de triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant
14et quae intraverat vespere egrediebatur mane
atque inde in secundas aedes deducebatur
quae sub manu Sasagazi eunuchi erant
qui concubinis regis praesidebat
nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi
nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine
15evoluto autem tempore per ordinem instabat dies
quo Hester filia Abiahil fratris Mardochei
quam sibi adoptaverat in filiam
intrare deberet ad regem
quae non quaesivit muliebrem cultum
sed quaecumque voluit Aegaeus eunuchus custos
virginum
haec ei ad ornatum dedit
erat enim formonsa valde
et incredibili pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis
videbatur
16ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri
mense decimo qui vocatur tebeth septimo anno regni eius
17et amavit eam rex plus quam omnes mulieres
habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres
et posuit diadema regni in capite eius
fecitque eam regnare in loco Vasthi
18et iussit convivium praeparari permagnificum
cunctis principibus et servis suis
pro coniunctione et nuptiis Hester
et dedit requiem in universis provinciis
ac dona largitus est iuxta magnificentiam principalem
19cumque et secundo quaererentur virgines et congregarentur
Mardocheus manebat ad regis ianuam
20necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum
iuxta mandatum eius
quicquid enim ille praecipiebat observabat Hester
et ita cuncta faciebat
ut eo tempore solita erat quo eam parvulam nutriebat
21eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis ianuam morabatur
irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis
qui ianitores erant et in primo palatii limine praesidebant
volueruntque insurgere in regem et occidere eum
22quod Mardocheum non latuit
statimque nuntiavit reginae Hester
et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat
23quaesitum est et inventum
et adpensus uterque eorum in patibulo
mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege