1haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam
2et ait
Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis
apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia
in dextera eius ignea lex
3dilexit populos
omnes sancti in manu illius sunt
et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius
4legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob
5erit apud rectissimum rex
congregatis principibus populi cum tribubus Israhel
6vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero
7haec est Iudae benedictio
audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum
manus eius pugnabunt pro eo
et adiutor illius contra adversarios eius erit
8Levi quoque ait
perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo
quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis
9qui dixit patri suo et matri suae nescio vos
et fratribus suis ignoro illos
et nescierunt filios suos
hii custodierunt eloquium tuum
et pactum tuum servaverunt
10iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel
ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum
11benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe
percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant
12et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo
quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet
13Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius
de pomis caeli et rore atque abysso subiacente
14de pomis fructuum solis ac lunae
15de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum
16et de frugibus terrae et plenitudine eius
benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph
et super verticem nazarei inter fratres suos
17quasi primogeniti tauri pulchritudo eius
cornua rinocerotis cornua illius
in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae
hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse
18et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo
et Isachar in tabernaculis tuis
19populos ad montem vocabunt
ibi immolabunt victimas iustitiae
qui inundationem maris quasi lac sugent
et thesauros absconditos harenarum
20et Gad ait
benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit
cepitque brachium et verticem
21et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus
qui fuit cum principibus populi
et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel
22Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan
23et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur
et plenus erit benedictione
Domini
mare et meridiem possidebit
24Aser quoque ait benedictus in filiis Aser
sit placens fratribus suis tinguat in oleo
pedem suum
25ferrum et aes calciamentum eius
sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua
26non est alius ut Deus rectissimi
ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes
27habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna
eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere
28habitabit Israhel confidenter et solus
oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore
29beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris
in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae
negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis