1cumque intraveris terram
quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam
et obtinueris eam atque habitaveris in illa
2tolles de cunctis frugibus primitias et pones in
cartallo
pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit
ut ibi invocetur nomen eius
3accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et dices ad eum
profiteor hodie coram Domino Deo tuo
quod ingressus sim terram
pro qua iuravit patribus nostris ut daret eam nobis
4suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius
ponet ante altare Domini Dei tui
5et loqueris in conspectu Domini Dei tui
Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum
et ibi peregrinatus est in paucissimo numero
crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae
multitudinis
6adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt
inponentes onera gravissima
7et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum
qui exaudivit nos
et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias
8et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento
in ingenti pavore in signis atque portentis
9et introduxit ad locum istum
et tradidit nobis terram lacte et melle manantem
10et idcirco nunc offero primitias frugum terrae
quam dedit Dominus mihi
et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui
adorato Domino Deo tuo
11et epulaberis in omnibus bonis
quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae
tu et Levites et advena qui tecum est
12quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum
anno decimarum tertio
dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae
ut comedant intra portas tuas et saturentur
13loquerisque in conspectu Domini Dei tui
abstuli quod sanctificatum est de domo mea
et dedi illud Levitae et advenae pupillo et viduae
sicut iussisti mihi
non praeterivi mandata tua nec sum oblitus imperii
14non comedi ex eis in luctu meo
nec separavi ea in qualibet inmunditia
nec expendi ex his quicquam in re funebri
oboedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi
15respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo
et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis
sicut iurasti patribus nostris
terrae lacte et melle mananti
16hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi
ut facias mandata haec atque iudicia
et custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota
anima tua
17Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius
et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia
et oboedias eius imperio
18et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi
et custodias omnia praecepta eius
19et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam
ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est