1si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices
quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam
dabunt
quem impium condemnabunt impietatis
2sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis
prosternent et coram se facient verberari
pro mensura peccati erit et plagarum modus
3ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant
ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus
4non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas
5quando habitaverint fratres simul
et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit
uxor defuncti non nubet alteri
sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui
6et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit
ut non deleatur nomen eius ex Israhel
7sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur
perget mulier ad portam civitatis
et interpellabit maiores natu dicetque
non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in
Israhel
nec me in coniugium sumere
8statimque accersiri eum facient et interrogabunt
si responderit nolo eam uxorem accipere
9accedet mulier ad eum coram senioribus
et tollet calciamentum de pede eius
spuetque in faciem illius et dicet
sic fit homini qui non aedificat domum
fratris sui
10et vocabitur nomen illius in Israhel domus Disculciati
11si habuerint inter se iurgium viri
et unus contra alterum rixari coeperit
volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris
miserit manum et adprehenderit verenda eius
12abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia
13non habebis in sacculo diversa pondera maius et minus
14nec erit in domo tua modius maior et minor
15pondus habebis iustum et verum
et modius aequalis et verus erit tibi
ut multo vivas tempore super terram
quam Dominus Deus tuus dederit tibi
16abominatur enim Dominus eum qui facit haec
et aversatur omnem iniustitiam
17memento quae fecerit tibi Amalech in via
quando egrediebaris ex Aegypto
18quomodo occurrerit tibi
et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit
quando tu eras fame et labore confectus
et non timuerit Deum
19cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem
et subiecerit cunctas per circuitum nationes
in terra quam tibi pollicitus est
delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscaris