1praecepit autem Moses et seniores Israhel populo dicentes
custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie
2cumque transieritis Iordanem
in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
eriges ingentes lapides et calce levigabis eos
3ut possis in eis scribere omnia verba legis huius Iordane transmisso
ut introeas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi
terram lacte et melle manantem
sicut iuravit patribus tuis
4quando ergo transieritis Iordanem
erige lapides quos ego hodie
praecipio vobis in monte Hebal
et levigabis calce
5et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo
de lapidibus quos ferrum non tetigit
6et de saxis informibus et inpolitis
et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo
7et immolabis hostias pacificas
comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo
8et scribes super lapides omnia verba legis huius plane et lucide
9dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem
adtende et audi Israhel hodie factus es populus Domini Dei tui
10audies vocem eius
et facies mandata atque iustitias quas ego praecipio tibi
11praecepitque Moses populo in die illo dicens
12hii stabunt ad benedicendum Domino super montem
Garizim
Iordane transmisso
Symeon Levi Iudas Isachar Ioseph et Beniamin
13et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal
Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim
14et pronuntiabunt Levitae
dicentque ad omnes viros Israhel excelsa voce
15maledictus homo qui facit sculptile et conflatile
abominationem Domini
opus manuum artificum ponetque illud in abscondito
et respondebit omnis populus et dicet amen
16maledictus qui non honorat patrem suum et matrem
et dicet omnis populus amen
17maledictus qui transfert terminos proximi sui
et dicet omnis populus amen
18maledictus qui errare facit caecum in itinere
et dicet omnis populus amen
19maledictus qui pervertit iudicium advenae pupilli et viduae
et dicet omnis populus amen
20maledictus qui dormit cum uxore patris sui
et revelat operimentum lectuli eius
et dicet omnis populus amen
21maledictus qui dormit cum omni iumento
et dicet omnis populus amen
22maledictus qui dormit cum sorore sua
filia patris sui sive matris suae
et dicet omnis populus amen
23maledictus qui dormit cum socru sua
et dicet omnis populus amen
24maledictus qui clam percusserit proximum suum
et dicet omnis populus amen
25maledictus qui accipit munera
ut percutiat animam sanguinis innocentis
et dicet omnis populus amen
26maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius
nec eos opere perficit
et dicet omnis populus amen