1si acceperit homo uxorem et habuerit eam
et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem
scribet libellum repudii et dabit in manu illius
et dimittet eam de domo sua
2cumque egressa alterum maritum duxerit
3et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii
et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit
4non poterit prior maritus recipere eam in uxorem
quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino
ne peccare facias terram tuam
quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit
possidendam
5cum acceperit homo nuper uxorem
non procedet ad bellum
nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae
sed vacabit absque culpa domui suae
ut uno anno laetetur cum uxore sua
6non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam
quia animam suam adposuit tibi
7si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel
et vendito eo accipiens pretium
interficietur et auferes malum de medio tui
8observa diligenter ne incurras in plagam leprae
sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici
generis
iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite
9mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via
cum egrederemini de Aegypto
10cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi
non ingredieris domum eius ut pignus auferas
11sed stabis foris et ille tibi proferet quod
habuerit
12sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus
13sed statim reddes ei ante solis occasum
ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi
et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo
14non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui
sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est
15sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum
quia pauper est et ex eo sustentat animam suam
ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum
16non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus
sed unusquisque pro suo peccato morietur
17non pervertes iudicium advenae et pupilli
nec auferes pignoris loco viduae vestimentum
18memento quod servieris in Aegypto
et eruerit te Dominus Deus tuus inde
idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem
19quando messueris segetem in agro tuo
et oblitus manipulum reliqueris
non reverteris ut tollas eum
sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris
ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum
tuarum
20si fruges colliges olivarum
quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas
sed relinques advenae pupillo ac viduae
21si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos
sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae
22memento quod et tu servieris in Aegypto
et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem