1non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso
veretro ecclesiam Domini
2non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus
in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem
3Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem
non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum
4quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via
quando egressi estis de Aegypto
et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam
Syriae ut malediceret tibi
5et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam
vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam
eo quod diligeret te
6non facies cum eis pacem
nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum
7non abominaberis Idumeum quia frater tuus est
nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius
8qui nati fuerint ex eis
tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini
9quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam
custodies te ab omni re mala
10si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio
egredietur extra castra
11et non revertetur
priusquam ad vesperam lavetur aqua
et post solis occasum regredietur in castra
12habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae
13gerens paxillum in balteo
cumque sederis fodies per circuitum
et egesta humo operies
14quo relevatus es
Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum
ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos
ut sint castra tua sancta
et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te
15non trades servum domino suo qui ad te confugerit
16habitabit tecum in loco qui ei placuerit
et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum
17non erit meretrix de filiabus Israhel
neque scortator de filiis Israhel
18non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum
Domini Dei tui
quicquid illud est quod voverint
quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum
19non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam
nec fruges nec quamlibet aliam rem
20sed alieno
fratri autem tuo absque usura id quod indiget
commodabis
ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo
in terra ad quam ingredieris possidendam
21cum voveris votum Domino Deo tuo
non tardabis reddere
quia requiret illud Dominus Deus tuus
et si moratus fueris reputabit tibi in
peccatum
22si nolueris polliceri absque peccato eris
23quod autem semel egressum est de labiis tuis
observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo
et propria voluntate et ore tuo locutus es
24ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit
foras autem ne efferas tecum
25si intraveris in segetem amici tui
franges spicas et manu conteres
falce autem non metes