1si exieris ad bellum contra hostes tuos
et videris equitatum et currus
et maiorem quam tu habes adversarii exercitus
multitudinem
non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est
qui eduxit te de terra Aegypti
2adpropinquante autem iam proelio
stabit sacerdos ante aciem et sic loquetur ad populum
3audi Israhel vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis
non pertimescat cor vestrum
nolite metuere nolite cedere nec formidetis eos
4quia Dominus Deus vester in medio vestri est
et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo
5duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt
quis est homo qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam
vadat et revertatur in domum suam
ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam
6quis est homo qui plantavit vineam
et necdum eam fecit esse communem
et de qua vesci omnibus liceat
vadat et revertatur in domum suam
ne forte moriatur in bello et alius homo eius fungatur officio
7quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam
vadat et revertatur in domum suam
ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eam
8his dictis addent reliqua et loquentur ad populum
quis est homo formidolosus et corde pavido
vadat et revertatur in domum suam
ne pavere faciat corda fratrum suorum
sicut ipse timore perterritus est
9cumque siluerint exercitus duces et finem loquendi
fecerint
unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit
10si quando accesseris ad expugnandam civitatem
offeres ei primum pacem
11si receperit et aperuerit tibi portas
cunctus populus qui in ea est salvabitur et serviet tibi sub tributo
12sin autem foedus inire noluerint
et receperint contra te bellum
obpugnabis eam
13cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua
percuties omne quod in ea generis masculini est in ore gladii
14absque mulieribus et infantibus
iumentis et ceteris quae in civitate sunt
omnem praedam exercitui divides
et comedes de spoliis hostium tuorum
quae Dominus Deus tuus dederit tibi
15sic facies cunctis civitatibus quae a te procul valde sunt
et non sunt de his urbibus quas in possessionem
accepturus es
16de his autem civitatibus quae dabuntur tibi
nullum omnino permittes vivere
17sed interficies in ore gladii
Hettheum videlicet et Amorreum et Chananeum
Ferezeum et Eveum et Iebuseum
sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus
18ne forte doceant vos facere cunctas abominationes
quas ipsi operati sunt diis suis
et peccetis in Dominum Deum vestrum
19quando obsederis civitatem multo tempore
et munitionibus circumdederis ut expugnes eam
non succides arbores de quibus vesci potest
nec securibus per circuitum debes vastare regionem
quoniam lignum est et non homo
nec potest bellantium contra te augere numerum
20si qua autem ligna non sunt pomifera sed agrestia
et in ceteros apta usus
succide et extrue machinas
donec capias civitatem quae contra te dimicat