1quando inventum fuerit in terra
quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
hominis cadaver occisi et ignoratur caedis reus
2egredientur maiores natu et iudices tui
et metientur a loco cadaveris
singularum per circuitum spatia civitatum
3et quam viciniorem ceteris esse perspexerint
seniores civitatis eius tollent vitulam de armento
quae non traxit iugum nec terram scidit vomere
4et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam
quae numquam arata est nec sementem recepit
et caedent in ea cervices vitulae
5accedentque sacerdotes filii Levi
quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei
et benedicant in nomine eius
et ad verbum eorum omne negotium
et quicquid mundum vel inmundum est iudicetur
6et maiores natu civitatis illius ad
interfectum
lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa
est
7et dicent manus nostrae non effuderunt hunc sanguinem
nec oculi viderunt
8propitius esto populo tuo Israhel quem redemisti Domine
et non reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israhel
et auferetur ab eis reatus sanguinis
9tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est
cum feceris quod praecepit Dominus
10si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos
et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua captivosque duxeris
11et videris in numero captivorum mulierem pulchram
et adamaveris eam voluerisque habere uxorem
12introduces in domum tuam
quae radet caesariem et circumcidet ungues
13et deponet vestem in qua capta est
sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense
et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua
14sin autem postea non sederit animo tuo dimittes eam liberam
nec vendere poteris pecunia
nec opprimere per potentiam quia humiliasti eam
15si habuerit homo uxores duas unam dilectam et alteram odiosam
genuerintque ex eo liberos et fuerit filius odiosae primogenitus
16volueritque substantiam inter filios suos dividere
non poterit filium dilectae facere primogenitum
et praeferre filio odiosae
17sed filium odiosae agnoscet primogenitum
dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia
iste est enim principium liberorum eius
et huic debentur primogenita
18si genuerit homo filium contumacem et protervum
qui non audiat patris aut matris imperium
et coercitus oboedire contempserit
19adprehendent eum et ducent ad seniores
civitatis illius et ad portam iudicii
20dicentque ad eos filius noster iste protervus et contumax est
monita nostra audire contemnit
comesationibus vacat et luxuriae atque conviviis
21lapidibus eum obruet populus civitatis et morietur
ut auferatis malum de medio vestri
et universus Israhel audiens pertimescat
22quando peccaverit homo quod morte plectendum est
et adiudicatus morti adpensus fuerit in patibulo
23non permanebit cadaver eius in ligno sed in eadem die sepelietur
quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno
et nequaquam contaminabis terram tuam
quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem