1cum disperderit Dominus Deus tuus gentes
quarum tibi traditurus est terram
et possederis eam habitaverisque in urbibus eius et in aedibus
2tres civitates separabis tibi in medio terrae
quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem
3sternens diligenter viam
et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides
ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est
quo possit evadere
4haec erit lex homicidae fugientis cuius vita servanda est
qui percusserit proximum suum nesciens
et qui heri et nudius tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur
5sed abisse simpliciter cum eo
in silvam ad ligna caedenda
et in succisione lignorum securis fugerit manu
ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit
hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet
6ne forsitan proximus eius cuius effusus est sanguis
dolore stimulatus persequatur
et adprehendat eum si longior via fuerit
et percutiat animam eius qui non est reus mortis
quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur
7idcirco praecipio tibi ut tres civitates aequalis inter se
spatii dividas
8cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos
sicut iuravit patribus tuis
et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est
9si tamen custodieris mandata eius
et feceris quae hodie praecipio tibi
ut diligas Dominum Deum tuum
et ambules in viis eius omni tempore
addes tibi tres alias civitates
et supradictarum trium urbium numerum duplicabis
10ut non effundatur sanguis innoxius
in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam
nec sis sanguinis reus
11si quis autem odio habens proximum suum
insidiatus fuerit vitae eius
surgensque percusserit illum et mortuus fuerit
fugeritque ad unam de supradictis urbibus
12mittent seniores civitatis illius
et arripient eum de loco effugii
tradentque in manu proximi cuius sanguis effusus est
et morietur
13nec misereberis eius
et auferes innoxium sanguinem de Israhel ut bene sit tibi
14non adsumes et transferes terminos proximi tui
quos fixerunt priores in possessione tua
quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra
quam acceperis possidendam
15non stabit testis unus contra aliquem
quicquid illud peccati et facinoris fuerit
sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum
16si steterit testis mendax contra hominem
accusans eum praevaricationis
17stabunt ambo quorum causa est ante Dominum
in conspectu sacerdotum et iudicum qui fuerint in diebus
illis
18cumque diligentissime perscrutantes
invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium
19reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit
et auferes malum de medio tui
20ut audientes ceteri timorem habeant
et nequaquam talia audeant facere
21non misereberis eius sed animam pro anima
oculum pro oculo dentem pro dente
manum pro manu pedem pro pede exiges