1profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum
sicut mihi dixerat Dominus
et circumivimus montem Seir longo tempore
2dixitque Dominus ad me
3sufficit vobis circumire montem istum
ite contra aquilonem
4et populo praecipe dicens
transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau
qui habitant in Seir et timebunt vos
5videte ergo diligenter ne moveamini contra eos
neque enim dabo vobis de terra eorum
quantum potest unius pedis calcare vestigium
quia in possessionem Esau dedi montem Seir
6cibos emetis ab eis pecunia et comedetis
aquam emptam haurietis et bibetis
7Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum
novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per
quadraginta annos
habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuit
8cumque transissemus fratres nostros filios Esau
qui habitabant in Seir
per viam campestrem de Helath et de Asiongaber
venimus ad iter quod ducit in desertum Moab
9dixitque Dominus ad me
non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium
non enim dabo tibi quicquam de terra eorum
quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem
10Emim primi fuerunt habitatores eius
populus magnus et validus
et tam excelsus ut de Enacim stirpe
11quasi gigantes crederentur
et essent similes filiorum Enacim
denique Moabitae appellant eos Emim
12in Seir autem prius habitaverunt Horim
quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau
sicut fecit Israhel in terra possessionis suae
quam dedit ei Dominus
13surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eum
14tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis
Zared
triginta octo annorum fuit
donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris
sicut iuraverat Dominus
15cuius manus fuit adversum eos
ut interirent de castrorum medio
16postquam autem universi ceciderunt pugnatores
17locutus est Dominus ad me dicens
18tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
19et accedens in vicina filiorum Ammon
cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium
non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon
quia filiis Loth dedi eam in possessionem
20terra gigantum reputata est
et in ipsa olim habitaverunt gigantes
quos Ammanitae vocant Zomzommim
21populus magnus et multus et procerae longitudinis
sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum
et fecit illos habitare pro eis
22sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir
delens Horreos et terram eorum illis tradens
quam possident usque in praesens
23Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam
Cappadoces expulerunt
qui egressi de Cappadocia deleverunt eos
et habitaverunt pro illis
24surgite et transite torrentem Arnon
ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum
et terram eius
incipe possidere et committe adversum eum proelium
25hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam
in populos qui habitant sub omni caelo
ut audito nomine tuo paveant
et in morem parturientium contremescant et dolore teneantur
26misi ergo nuntios de solitudine Cademoth
ad Seon regem Esebon
verbis pacificis dicens
27transibimus per terram tuam publica gradiemur via
non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram
28alimenta pretio vende nobis ut vescamur
aquam pecunia tribue et sic bibemus
tantum est ut nobis concedas transitum
29sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir
et Moabitae qui morantur in Ar
donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram
quam Dominus Deus noster daturus est nobis
30noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum
quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius
et obfirmaverat cor illius
ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides
31dixitque Dominus ad me
ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius
incipe possidere eam
32egressusque est Seon obviam nobis
cum omni populo suo ad proelium in Iesa
33et tradidit eum Dominus Deus noster nobis
percussimusque eum cum filiis et omni populo suo
34cunctasque urbes in tempore illo cepimus
interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis
non reliquimus in eis quicquam
35absque iumentis quae in partem venere praedantium
et spoliis urbium quas cepimus
36ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon
oppido quod in valle situm est usque Galaad
non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus
omnes tradidit Dominus Deus noster nobis
37absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus
et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc
et urbibus montanis universisque locis
a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster