1in anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum
qui imperavit super regnum Chaldeorum
2anno uno regni eius
ego Danihel intellexi in libris numerum annorum
de quo factus est sermo Domini ad Hieremiam prophetam
ut conplerentur desolationis Hierusalem septuaginta
anni
3et posui faciem meam ad Dominum Deum
rogare et deprecari in ieiuniis sacco et cinere
4et oravi Dominum Deum meum et confessus sum et dixi
obsecro Domine Deus magne et terribilis
custodiens pactum et misericordiam diligentibus te
et custodientibus mandata tua
5peccavimus inique fecimus
impie egimus et recessimus
et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis
6non oboedivimus servis tuis prophetis
qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris principibus nostris
patribus nostris omnique populo terrae
7tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei sicut est hodie
viro Iuda et habitatoribus Hierusalem et omni Israhel
his qui prope sunt et his qui procul
in universis terris ad quas eiecisti eos
propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt in te
8Domine
nobis confusio faciei regibus nostris principibus nostris
et patribus nostris qui peccaverunt
9tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio
quia recessimus a te
10et non audivimus vocem Domini Dei nostri
ut ambularemus in lege eius
quam posuit nobis per servos suos prophetas
11et omnis Israhel praevaricati sunt legem tuam
et declinaverunt ne audirent vocem tuam
et stillavit super nos maledictio et detestatio
quae scripta est in libro Mosi servi Dei
quia peccavimus ei
12et statuit sermones suos quos locutus est super nos
et super principes nostros qui iudicaverunt nos
ut superducerent in nos malum magnum
quale numquam fuit sub omni caelo
secundum quod factum est in Hierusalem
13sicut scriptum est in lege Mosi
omne malum hoc venit super nos
et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster
ut reverteremur ab iniquitatibus nostris
et cogitaremus veritatem tuam
14et vigilavit Dominus
et adduxit eam super nos
iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis quae fecit
non enim audivimus vocem eius
15et nunc Domine Deus noster
qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti
et fecisti tibi nomen secundum diem hanc
peccavimus iniquitatem fecimus
16Domine in omnem iustitiam tuam
avertatur obsecro ira tua et furor tuus
a civitate tua Hierusalem et monte sancto tuo
propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum
Hierusalem et populus tuus in obprobrium sunt
omnibus per circuitum nostrum
17nunc ergo exaudi Deus noster orationem servi tui et preces eius
et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum
quod desertum est
propter temet ipsum
18inclina Deus meus aurem tuam et audi
aperi oculos tuos et vide desolationem nostram
et civitatem super quam invocatum est nomen tuum
neque enim in iustificationibus nostris
prosternimus preces ante faciem tuam
sed in miserationibus tuis multis
19exaudi Domine placare Domine adtende et fac
ne moreris propter temet ipsum Deus meus
quia nomen tuum invocatum est super civitatem
et super populum tuum
20cumque adhuc loquerer et orarem
et confiterer peccata mea et peccata populi mei Israhel
ut prosternerem preces meas in conspectu Dei mei
pro monte sancto Dei mei
21adhuc me loquente in oratione
ecce vir Gabrihel quem videram in visione principio
cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini
22et docuit me et locutus est mihi dixitque
Danihel nunc egressus sum ut docerem te et intellegeres
23ab exordio precum tuarum egressus est sermo
ego autem veni ut indicarem tibi quia vir desideriorum es
tu ergo animadverte sermonem et intellege visionem
24septuaginta ebdomades adbreviatae sunt
super populum tuum et super urbem sanctam tuam
ut consummetur praevaricatio et finem accipiat peccatum
et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna
et impleatur visio et prophetes
et unguatur sanctus sanctorum
25scito ergo et animadverte
ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Hierusalem
usque ad christum ducem
ebdomades septem et ebdomades sexaginta duae erunt
et rursum aedificabitur platea et muri in angustia temporum
26et post ebdomades sexaginta duas occidetur christus
et non erit eius
et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo
et finis eius vastitas et post finem belli statuta desolatio
27confirmavit autem pactum multis ebdomas una
et in dimidio ebdomadis deficiet hostia et sacrificium
et in templo erit abominatio desolationis
et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio