1anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi
ego Danihel post id quod videram in principio
2vidi in visione mea cum essem in Susis castro
quod est in Aelam civitate
vidi autem in visione esse me super portam Ulai
3et levavi oculos meos et vidi
et ecce aries unus stabat ante paludem habens cornua excelsa
et unum excelsius altero atque succrescens
postea
4vidi arietem cornibus ventilantem
contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem
et omnes bestiae non poterant resistere ei
neque liberari de manu eius
fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est
5et ego intellegebam
ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente
super faciem totius terrae
et non tangebat terram
porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos
6et venit usque ad arietem illum cornutum
quem videram stantem ante portam
et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae
7cumque adpropinquasset prope arietem
efferatus est in eum et percussit arietem
et comminuit duo cornua eius et non poterat aries resistere ei
cumque eum misisset in terram conculcavit
et nemo quibat liberare arietem de manu eius
8hircus autem caprarum magnus factus est nimis
cumque crevisset fractum est cornu magnum
et orta sunt cornua quattuor subter illud
per quattuor ventos caeli
9de uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum
et factum est grande
contra meridiem et contra orientem et contra fortitudinem
10et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli
et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit eas
11et usque ad principem fortitudinis
magnificatus est
et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius
12robur autem datum est contra iuge sacrificium propter peccata
et prosternetur veritas in terra
et faciet et prosperabitur
13et audivi unum de sanctis loquentem
et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti
usquequo visio et iuge sacrificium
et peccatum desolationis quae facta est
et sanctuarium et fortitudo conculcabitur
14et dixit ei usque ad vesperam et mane duo
milia trecenti
et mundabitur sanctuarium
15factum est autem cum viderem ego Danihel visionem
et quaererem intellegentiam
ecce stetit in conspectu meo quasi species viri
16et audivi vocem viri inter Ulai et clamavit et ait
Gabrihel fac intellegere istum visionem
17et venit et stetit iuxta ubi ego stabam
cumque venisset pavens corrui in faciem meam
et ait ad me intellege fili hominis
quoniam in tempore finis conplebitur visio
18cumque loqueretur ad me conlapsus sum pronus in terram
et tetigit me et statuit me in gradu meo
19dixitque mihi
ego ostendam tibi quae futura sint in novissimo
maledictionis
quoniam habet tempus finem suum
20aries quem vidisti habere cornua
rex Medorum est atque Persarum
21porro hircus caprarum rex Graecorum est
et cornu grande quod erat inter oculos eius ipse est rex primus
22quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo
quattuor reges de gente eius consurgent sed non in fortitudine eius
23et post regnum eorum cum creverint iniquitates
consurget rex inpudens facie et intellegens propositiones
24et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis
et supra quam credi potest universa vastabit
et prosperabitur et faciet
et interficiet robustos et populum sanctorum
25secundum voluntatem suam
et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit
et in copia rerum omnium occidet plurimos
et contra principem principum consurget et sine manu conteretur
26et visio vespere et mane quae dicta est vera est
tu ergo signa visionem quia post dies multos
erit
27et ego Danihel langui et aegrotavi per dies
cumque surrexissem faciebam opera regis
et stupebam ad visionem et non erat qui interpretaretur