1anno tertio Cyri regis Persarum
verbum revelatum est Daniheli cognomento Balthasar
et verum verbum et fortitudo magna
intellexitque sermonem
intellegentia est enim opus in
visione
2in diebus illis ego Danihel lugebam trium ebdomadarum diebus
3panem desiderabilem non comedi
et caro et vinum non introierunt in os meum
sed neque unguento unctus sum
donec conplerentur trium ebdomadarum dies
4die autem vicesima et quarta mensis primi
eram iuxta fluvium magnum qui est Tigris
5et levavi oculos meos et vidi
et ecce vir unus vestitus lineis et renes eius accincti auro obrizo
6et corpus eius quasi chrysolitus
et facies eius velut species fulgoris
et oculi eius ut lampas ardens
et brachia eius et quae deorsum usque ad pedes
quasi species aeris candentis
et vox sermonum eius ut vox multitudinis
7vidi autem ego Danihel solus visionem
porro viri qui erant mecum non viderunt
sed terror nimius inruit super eos et fugerunt in absconditum
8ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc
et non remansit in me fortitudo
sed et species mea inmutata est in me
et emarcui nec habui quicquam virium
9et audivi vocem sermonum eius
et audiens iacebam consternatus super faciem meam
vultusque meus herebat terrae
10et ecce manus tetigit me
et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum
11et dixit ad me Danihel vir desideriorum
intellege verba quae ego loquor ad te et sta in gradu tuo
nunc enim sum missus ad te
cumque dixisset mihi sermonem istum steti tremens
12et ait ad me noli metuere Danihel
quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intellegendum
ut te adfligeres in conspectu Dei tui
exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos
13princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus
et ecce Michahel unus de principibus primis venit in adiutorium meum
et ego remansi ibi iuxta regem Persarum
14veni autem ut docerem te
quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus
quoniam adhuc visio in dies
15cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis
deieci vultum meum ad terram et tacui
16et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea
et aperiens os meum locutus sum
et dixi ad eum qui stabat contra me
domine mi in visione dissolutae sunt conpages meae
et nihil in me remansit virium
17et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo
nihil enim in me remansit virium sed et halitus meus intercluditur
18rursum ergo tetigit me quasi visio hominis
et confortavit me
19et dixit
noli timere vir desideriorum pax tibi confortare et esto robustus
cumque loqueretur mecum convalui et dixi
loquere domine mi quia confortasti me
20et ait numquid scis quare venerim ad te
et nunc revertar ut proelier adversum principem Persarum
cum enim egrederer apparuit princeps Graecorum veniens
21verumtamen adnuntiabo tibi
quod expressum est in scriptura veritatis
et nemo est adiutor meus in omnibus his nisi Michahel princeps vester