1anno primo Balthasar regis Babylonis Danihel somnium vidit
visio autem capitis eius in cubili suo
et somnium scribens brevi sermone conprehendit
summatimque perstringens ait
2videbam in visione mea nocte
et ecce quattuor venti caeli pugnabant in mari magno
3et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se
4prima quasi leaena et alas habebat aquilae
aspiciebam donec evulsae sunt alae eius
et sublata est de terra
et super pedes quasi homo stetit
et cor eius datum est ei
5et ecce bestia alia similis urso in parte stetit
et tres ordines erant in ore eius et in dentibus eius
et sic dicebant ei surge comede carnes plurimas
6post hoc aspiciebam et ecce alia quasi pardus
et alas habebat avis quattuor super se
et quattuor capita erant in bestia et potestas data est ei
7post hoc aspiciebam in visione noctis
et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis
dentes ferreos habebat magnos
comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans
dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam
et habebat cornua decem
8considerabam cornua
et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum
et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius
et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto
et os loquens ingentia
9aspiciebam donec throni positi sunt et antiquus dierum sedit
vestimentum eius quasi nix candidum
et capilli capitis eius quasi lana munda
thronus eius flammae ignis rotae eius ignis accensus
10fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius
milia milium ministrabant ei
et decies milies centena milia adsistebant ei
iudicium sedit et libri aperti sunt
11aspiciebam propter vocem sermonum grandium
quos cornu illud loquebatur
et vidi quoniam interfecta esset bestia
et perisset corpus eius et traditum esset ad conburendum igni
12aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas
et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus
13aspiciebam ergo in visione noctis
et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat
et usque ad antiquum dierum pervenit
et in conspectu eius obtulerunt eum
14et dedit ei potestatem et honorem et regnum
et omnes populi tribus ac linguae ipsi servient
potestas eius potestas aeterna quae non auferetur
et regnum eius quod non corrumpetur
15horruit spiritus meus ego Danihel territus sum in his
et visiones capitis mei conturbaverunt me
16accessi ad unum de adsistentibus
et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his
qui dixit mihi interpretationem sermonum et edocuit
me
17hae bestiae magnae quattuor
quattuor regna consurgent de terra
18suscipient autem regnum sancti Dei altissimi
et obtinebunt regnum
usque in saeculum et saeculum saeculorum
19post hoc volui diligenter discere de bestia quarta
quia erat dissimilis valde ab omnibus et
terribilis nimis
dentes et ungues eius ferrei
comedebat et comminuebat
et reliquias pedibus suis conculcabat
20et de cornibus decem quae habebat in capite
et de alio quod ortum fuerat ante quod ceciderant tria cornua
de cornu illo quod habebat oculos et os loquens
grandia
et maius erat ceteris
21aspiciebam et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos
et praevalebat eis
22donec venit antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi
et tempus advenit et regnum obtinuerunt sancti
23et sic ait bestia quarta regnum quartum erit in terra
quod maius erit omnibus regnis
et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam
24porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt
et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus
et tres reges humiliabit
25et sermones contra Excelsum loquetur
et sanctos Altissimi conteret
et putabit quod possit mutare tempora et leges
et tradentur in manu eius
usque ad tempus et tempora et dimidium temporis
26et iudicium sedebit ut auferatur potentia
et conteratur et dispereat usque in finem
27regnum autem et potestas et magnitudo regni
quae est subter omne caelum
detur populo sanctorum Altissimi
cuius regnum regnum sempiternum est
et omnes reges servient ei et oboedient
28hucusque finis verbi
ego Danihel multum cogitationibus meis conturbabar
et facies mea mutata est in me
verbum autem in corde meo conservavi