hucusque danihel in hebraeo volumine legimus cetera quae sequuntur usque ad finem libri de theodotionis editione translata sunt
1÷ et erat vir habitans in Babylone
÷ et nomen eius Ioachim
2÷ et accepit uxorem nomine Susannam filiam Chelciae
÷ pulchram nimis et timentem Dominum
3÷ parentes enim illius cum essent iusti
÷ erudierunt filiam suam secundum legem Mosi
4÷ erat autem Ioachim dives valde
÷ et erat ei pomerium vicinum domus suae
÷ et ad ipsum confluebant Iudaei
÷ eo quod esset honorabilior omnium
5÷ et constituti sunt duo senes iudices in anno illo
÷ de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone
÷ a senibus iudicibus qui videbantur regere populum
6÷ isti frequentabant domum Ioachim
÷ et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia
7÷ cum autem populus revertisset per meridiem
÷ ingrediebatur Susanna
÷ et deambulabat in pomerio viri sui
8÷ et videbant eam senes cotidie ingredientem et deambulantem
÷ et exarserunt in concupiscentia eius
9÷ et everterunt sensum suum
÷ et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum
÷ neque recordarentur iudiciorum iustorum
10÷ erant ergo ambo vulnerati amore eius
÷ nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum
11÷ erubescebant enim indicare concupiscentiam suam
÷ volentes concumbere cum ea
12÷ et observabant cotidie sollicitius videre eam
÷ dixitque alter ad alterum
13÷ eamus domum quia prandii hora est
÷ et egressi recesserunt a se
14÷ cumque revertissent venerunt in unum
÷ et sciscitantes ab invicem causam
÷ confessi sunt concupiscentiam suam
÷ et tunc in commune statuerunt tempus
÷ quando eam possent invenire solam
15÷ factum est autem cum observarent diem aptum
÷ ingressa est aliquando sicut heri et nudius tertius
÷ cum duabus solis puellis
÷ voluitque lavari in pomerio aestus quippe erat
16÷ et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos
÷ et contemplantes eam
17÷ dixit ergo puellis adferte mihi oleum et smegmata
÷ et ostia pomerii claudite ut lavem
18÷ et fecerunt sicut praeceperat
÷ clauseruntque ostia pomerii
÷ et egressae sunt per posticium
÷ ut adferrent quae iusserat
÷ nesciebantque senes intus esse absconditos
19÷ cum autem egressae essent puellae surrexerunt duo senes
÷ et adcurrerunt ad eam et dixerunt
20÷ ecce ostia pomerii clausa sunt et nemo nos videt
÷ et in concupiscentia tui sumus
÷ quam ob rem adsentire nobis
÷ et commiscere nobiscum
21÷ quod si nolueris dicemus testimonium contra te
÷ quod fuerit tecum iuvenis
÷ et ob hanc causam emiseris puellas a te
22÷ ingemuit Susanna et ait
÷ angustiae mihi undique
÷ si enim hoc egero mors mihi est
÷ si autem non egero non effugiam manus vestras
23÷ sed melius mihi est absque opere incidere in
manus vestras
÷ quam peccare in conspectu Domini
24÷ et exclamavit voce magna Susanna
÷ exclamaverunt autem et senes adversus eam
25÷ et cucurrit unus et aperuit ostia pomerii
26÷ cum ergo audissent clamorem in pomerio famuli domus
÷ inruerunt per posticam
÷ ut viderent quidnam esset
27÷ postquam autem senes locuti sunt
÷ erubuerunt servi vehementer
÷ quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna
÷ et facta est dies crastina
28÷ cumque venisset populus ad virum eius Ioachim
÷ venerunt et duo presbyteri
÷ pleni iniqua cogitatione adversum Susannam ut interficerent eam
29÷ et dixerunt coram populo
÷ mittite ad Susannam filiam Chelciae uxorem Ioachim
÷ et statim miserunt
30÷ et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis
31÷ porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie
32÷ at iniqui illi iusserunt ut discoperiretur erat enim cooperta
÷ ut vel sic satiarentur decore eius
33÷ flebant igitur sui et omnes qui noverant eam
34÷ consurgentes autem duo presbyteri in medio populi
÷ posuerunt manus super caput eius
35÷ quae flens suspexit ad caelum
÷ erat enim cor eius fiduciam habens in Domino
36÷ et dixerunt presbyteri cum deambularemus in pomerio soli
÷ ingressa est haec cum duabus puellis
÷ et clausit ostia pomerii et dimisit puellas
37÷ venitque ad eam adulescens qui erat absconditus et concubuit cum ea
38÷ porro nos cum essemus in angulo pomerii
÷ videntes iniquitatem cucurrimus ad eos
÷ et vidimus eos pariter commisceri
39÷ et illum quidem non quivimus conprehendere
÷ quia fortior nobis erat
÷ et apertis ostiis exilivit
40÷ hanc autem cum adprehendissemus
÷ interrogavimus quisnam esset adulescens
÷ et noluit indicare nobis
÷ huius rei testes sumus
41÷ credidit eis multitudo
÷ quasi senibus populi et iudicibus
÷ et condemnaverunt eam ad mortem
42÷ exclamavit autem voce magna Susanna et dixit
÷ Deus aeterne qui absconditorum es cognitor
÷ qui nosti omnia antequam fiant
43÷ tu scis quoniam falsum contra me tulerunt testimonium
÷ et ecce morior cum nihil horum fecerim
÷ quae isti malitiose conposuerunt adversum me
44÷ exaudivit autem Dominus vocem eius
45÷ cumque duceretur ad mortem
÷ suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris
÷ cuius nomen Danihel
46÷ et exclamavit voce magna mundus ego sum a sanguine
huius
47÷ et conversus omnis populus ad eum dixit
÷ quis est sermo iste quem tu locutus es
48÷ qui cum staret in medio eorum ait
÷ sic fatui filii Israhel non iudicantes
÷ neque quod verum est cognoscentes
÷ condemnastis filiam Israhel
49÷ revertimini ad iudicium
÷ quia falsum testimonium locuti sunt adversum eam
50÷ reversus est ergo populus cum festinatione
÷ et dixerunt ei senes veni et sede in medio nostrum
÷ et indica nobis quia tibi dedit Deus honorem senectutis
51÷ et dixit ad eos Danihel
÷ separate illos ab invicem procul et diiudicabo eos
52÷ cum ergo divisi essent alter ab altero
÷ vocavit unum de eis et dixit ad eum inveterate dierum malorum
÷ nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius
53÷ iudicans iudicia iniusta
÷ innocentes opprimens et dimittens noxios
÷ dicente Domino innocentem et iustum non interficies
54÷ nunc ergo si vidisti eam
÷ dic sub qua arbore videris eos loquentes sibi
÷ qui ait sub scino
55÷ dixit autem Danihel recte mentitus es in caput tuum
÷ ecce enim angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium
56÷ et amoto eo iussit venire alium
÷ et dixit ei semen Chanaan et non Iuda
÷ species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum
57÷ sic faciebatis filiabus Israhel et illae timentes loquebantur vobis
÷ sed non filia Iuda sustinuit iniquitatem vestram
58÷ nunc ergo dic mihi
÷ sub qua arbore conprehenderis eos loquentes sibi
÷ qui ait sub prino
59÷ dixit autem ei Danihel recte mentitus es et tu in caput tuum
÷ manet enim angelus Dei gladium habens
÷ ut secet te medium et interficiat vos
60÷ exclamavit itaque omnis coetus voce magna
÷ et benedixerunt Deo qui salvat sperantes in se
61÷ et consurrexerunt adversum duos presbyteros
÷ convicerat enim eos Danihel ex ore suo falsum dixisse testimonium
÷ feceruntque eis sicuti male egerant adversum proximum
62÷ ut facerent secundum legem Mosi et interfecerunt eos
÷ et salvatus est sanguis innoxius in die illa
63÷ Chelcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna
÷ cum Ioachim marito eius et cognatis omnibus
÷ quia non esset inventa in ea res turpis
64÷ Danihel autem factus est magnus in conspectu populi
÷ a die illa et deinceps
65÷ et rex Astyages adpositus est ad patres suos
÷ et suscepit Cyrus Perses regnum eius