LIBER BARUCH 5
1exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae
et indue te decore et honore
eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae
2circumdato te deploide a Deo
iustitiae
et inpone mitram capiti tuo honoris Aeterni
3Deus enim ostendet splendorem suum in te
omni quod sub caelo est
4nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum
Pax iustitiae et Honor pietatis
5exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem
et vide collectos filios tuos
ab oriente sole usque ad occidentem in verbo Sancti
gaudentes Dei memoria
6exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis
adducet autem illos Dominus ad te
portatos in honorem sicut filios regni
7constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes
et convalles replere in aequalitatem terrae
ut ambulet Israhel diligenter in honorem Dei
8obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei
9adducet enim Deus Israhel cum iucunditate
in lumine maiestatis suae
cum misericordia et iustitia quae est ab ipso
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart